Sciat ⌊suas maiestates⌋ hinc versus ⌊Lithuaniam⌋ egressas ipso 1535-10-04⌊die Francisci1535-10-04⌋ et tertia huius ⌊Critio⌋ archiepiscopatum, ⌊Choienszky⌋ Ploczensem, ⌊Gamrath⌋ Premisliensem episcopatum contulisse.
Iussit et mandavit ⌊regia maiestas⌋ mihi, ut cum ⌊episcopo Cracoviensi⌋ ydropico quattuor hebdomadas manerem, diligentiam facerem cum doctoribus, quamvis non sit opus quattuor, non dico, septimanarum, nec mensem Christus unum curavit. Faciam, quod Deus voluerit.
⌊Georgius Miszkoszky⌋ sequitur regiam curiam, herr reicht den broten. Quid futurum sit. Deficient docti viri, deerunt praedicatores, praesertim et quia Reverendissima Paternitas Vestra bonum virum ⌊Casparem Lysz[man]⌋, nescio quo errore notavit et eam ob causam rogo et obtestor, velit eundem sacerdotem ob veterem nostram et sinceram, non aulicam, amicitiam in gremium et collegium suae Reverendissimae Dominationis excipere bonamque spem eidem praebere, quoniam hoc faciens congeret carbones ignis super caput eius, si excessit et agnoscet meam commendationem non fuisse vulgarem. Non occidat sol super iracundiam vestram, omnes enim mutabilitati obnoxii sumus. Et ita quando, Deo bene favente, ad altiora fastigia cathedrae episcopalis conscendet, cur eum ab ecclesia Culmensi repell[ere] velit, non video.
Reverendissimus Choienszky praeter et contra voluntatem ⌊reginae⌋ nactus est episcopatum Plocensem, plorabat enim amaritudine ducta, quod aliter, quam optabat, res cederent. Voluit gratiam agere ⌊reginae⌋, dixit quia non est opus nec haberet ei pro quo gratiam agere.
Ego cuperem ire ⌊Warmiam⌋ hoc anno, si Deo placuerit, ubi nostro[s] amicos alloquemur et ad ⌊sedem⌋ Reverendissimae Paternitatis Vestrae declinabo omnino, modo intelligam dominum ⌊Casperem⌋ in gratiam Reverendissimae Paternitatis Vestrae rediisse per commendationem meam.
Valeat itaque felicissime et me diligat.