Letter #1369
Jan CHOJEŃSKI to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1535-11-13
received [1535]-11-24 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, amico carissimo et honoran(dissim)o or honoran(d)o⌈honoran(dissim)ohonoran(dissim)o or honoran(d)o⌉
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observandissime.
Salutem et omnia fausta.
Quod mihi gratulatur de assecuto episcopatu Plocensi, habeo Vestrae Reverendissimae Dominationi gratias. Utinam liceat iam tandem eo frui in quiete, daretur occasio, ut frequentius una essemus et iucundis colloquiis familiariter in mutua amicitia nostra frueremus, quod futurum spero in reditu serenissimorum principum nostrorum written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉orumorum written over ...⌉ ad Poloniam.
Allatum est huc ad principes nostros reverendissimum dominum episcopum Cracoviensem 29 mensis Octobris ad superos ex hac vita migrasse. Cuius obitum deflemus hic paene omnes et ei succedere ambiunt domini episcopi Vilnensis et Posnaniensis. Uterque habent bonas partes apud principes nostros, pro virtutibus, quibus praediti sunt.
Ego etiam me obtuli principibus, si ipsi putarent me huic loco idoneum et sibi ac reipublicae futurum commodiorem servitorem in illa quam in Plocensi sede, haberent paratum promptumque etc. Quid deinde fiet, non erit incognitum Vestrae Reverendissimae Dominationi.
Quod dominus Costka obstinatius se gessit in explendis iussis regiis, non paravit sibi gratiam et certe regia maiestas indigno tulit animo istam negligentiam domini Kostka, cui scribetur duriuscule et iniungetur hidden by binding⌈[ur]ur hidden by binding⌉, ut quod non fecit, faciat omnino in futuro conventu hidden by binding⌈[ntu]ntu hidden by binding⌉.
In A tutanda innocentia Vestrae Reverendissimae Dominationis quidquid hidden by binding⌈[id]id hidden by binding⌉ officii praestari a me poterit, nihil intermittetur hidden by binding⌈[tur]tur hidden by binding⌉, de quo sibi certo persuadeat Vestra Reverendissima Dominatio.
De iuramento et negligentia consiliariorum istarum terrarum maiestas regia servabit in futurum conven hidden by binding⌈[ven]ven hidden by binding⌉tum, nam ita securius videtur, quam quod hic sola maiestas aliquid statuat.
Quod Vestrae Dominationi Reverendissimae nihil datum sit pro impendio hidden by binding⌈[io]io hidden by binding⌉, quod fecit ad nuptias veniens, inde factum est, quia non petiit, nemo enim inconsolatus abiit, qui petiit, pulsanti enim aperietur written over ant⌈anteturetur written over ant⌉. Miratur regia maiestas, quod suae maiestati nihil sit per dominos consiliarios Prussiae pre written over s⌈sprepre written over s⌉catum de actis et conclusione in conventu Elbingensi facta etc.
Novi hic nihil est. Post expugnatas ab exercitu regio duas arces in Moschovia, ubi ingens hominum AAWO, AB, D.4, f.62r strages partim ferro, partim igne peremptorum edita est, multi captivi abducti, omnis illa ora terrore concussa et consternata est, ita ut ipsimet hostes duas tresve arces suas exusserint ac fugae praesidium mandaverint. Multi quidem nunc vulgo et varii rumores feruntur, sed quos referre piget, sunt enim incerti. Pacem compositam(!) iri speramus et vehementer optamus.
Quod reliquum est, commendo me Dominationi Vestrae Reverendissimae, quam diu sospitem et fortunatam esse cupio.
Vilnae, XIII Novembris MDXXXV.
Vestrae Reverendissimae Dominationis obsequens frater Plocensis scripsit