Letter #1370
Stanisław BOREK to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1535-11-13
received [1535]-12-08 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino Ioanni episcopo Culmensi, dignissimo patrono optimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime.
Post servitutis superinscribed⌈servitutisservitutis superinscribed⌉ meae perpetuam commendationem.
Peccatis, ut arbitror, nostris Deus offensus, pastore, domino et altero parente nostrum omnium servitorum, dioecesim Cracoviensem et non solum dioecesim, sed et rem publicam Polonam spoliavit atque ex corporis diversorio non sine magno nostro dolore nostro in aeternam illam domum ad se vocavit. Cum autem sciam singulari in eum, dum viveret, fuisse Dominationem Vestram Reverendissimam benevolentia, dubium mihi non est, quin ipsa quoque ex talis amici obitu non mediocrem sit animo dolorem conceptura. Hunc rogo, ut preculis suis cleri et aliorum religiosorum dioecesis Reverendissimae Dominationis Vestrae animam illius levare non differat, ut quibus in vivis fuit animus unus, nunc quoque suffragia sint illi solacio, oro et obsecro, ut id fieri Reverendissima Dominatio Vestra mandare dignetur.
Quia autem collecturam denarii sancti Petri in dioecesi Culmensi et Pomerania reverendissimus dominus litteris suis patentibus commiserat venerabili domino Martino Czeme vicario in spiritualibus Culmensi, hanc idem dominus Martinus litteris suis in se suscipere detrectavit, rogo Reverendissima Dominatio Vestra velit alicui presbitero Thoroniae manenti hanc ipsam provinciam demandare, est enim is denarius sancti Petri sane maiestati regiae ad annos aliquot per Sedem Apostolicam donatus. Factura Reverendissima Dominatio Vestra rem serenissimae regiae celsitudini rem valde gratam.
Cuius gratiae me unice et ex animo commendo.
Datum Cracoviae die sancti Briccii anno a Christo nato M-o D-o XXXV-to.
Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae deditissimus Stanislaus Borek capellanus et servitor cripsit