» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #1374

Jan CHOJEŃSKI to Ioannes DANTISCUS
Vilnius, 1535-11-24
            received [1535]-12-09

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 4, f. 64-65

Auxiliary sources:
1register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), f. 123

Prints:
1AT 17 No. 569, p. 706-707 (in extenso; Polish register)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissime Domine, domine mi observandissime.

Salutem et omnia fausta.

Quod Vestra Reverendissima Dominatio mihi iterum gratulatur fortunarum accessionem, iterum ei habeo gratias, quas possum maximas. Doleo item vicem Vestrae Reverendissimae Dominationis, quod in hac aetate, in qua iucundissima solet esse quies non ab actionibus solum, sed etiam a morbis, ceperit a crudeli illo carnifice calculo excarnificari, sed forsan Dei bonitas ita exercet Vestram Reverendissimam Dominationem, quo sibi tanto constantiorem militem faciat, quid enim vita haec nostra, nisi militia in hoc mundo? Et qui certaverit cum afflictionibus carnis usque ad finem, ille coronabitur. Ego neque cum calculo, neque cum calculis aliquid commune habui hactenus, quod demum afferent sequentes anni, nescio, sed vereor, ne non idem mihi imbecilliam virium huiusmodi eveniat, quod robustis evenire video. Si tamen sacerdotium ascire solet calculum, ego praescripsi, quod ab annis non paucis sacrificulus factus, nihil habui negotii cum hoc genere mali et proi[nde] Vestra Reverendissima Dominatio petat aliunde remedium, nem[pe] a reverendissimo domino Premisliensi, qui conflictatur [saepius] cum hoc morbo et mirum, quod haec mala infestent sacerdotes, cum medici dicant, eunuchos forte, quod propter Deum castrati sunt, n[eque] podagrae, neque calculi incommodis affici.

Mitto Vestrae Reverendissimae Dominationi commissionem ad form[u]lam missam descriptam, mitto et mandatum regium contra partem ream.

De litteris regiis ad summum pontificem in negotio ecclesiae Vestrae Reverendissimae Paternitatis nihil intellexi. Neque enim reverendissimus olim dominus episcopus Cracoviensis ullo verbo ad me de hoc precavit. Nescio autem, si non fecerit eas scribi ante regium e Cracovia discessum; apud notarios eius inquiri oportet.

De episcopatu Cracoviensi adhuc deliberatur. Domini episcopi Vilnensis et Posnaniensis non desunt sibi ipsis. De me, quid sperem, nescio. Non admodum etiam ambio eam sedem, in qua non daretur quiescere, tamen reposui hoc in Dei et principum voluntate, contentus ea vocatione, per quam Vestrae Reverendissimae Dominationi vicinior factus sum, modo liceret ea frui in otio et quiete.

Novarum rerum in praesens nihil habetur in aula. Opto, ut Vestra Reverendissima Dominatio feliciter valeat et me, quod facit, amet.

Postscript:

Mitto Vestrae Reverendissimae Dominationi exemplum litterarum summi pontificis ad regiam maiestatem, ex quibus intelliget, quanta pestis invaserit Angliam ex regis amentia. An bono remedio uti coeperit Romanus pontifex, aliorum iudicium esto, effectus declarabit etiam etc.