Letter #1377
Claude DODIEU de Vély to Ioannes DANTISCUSNaples, 1535-12-05
received [1536]-03-14 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo Domino suo, domino Ioanni Dantisco, episcopo Clumensi(!) etc.
Cupidissimum me cum litterarum tuarum, tum ad te scribendi, saltem ut aliquando tuas elicerem, ad quem bis iam ipse frustra satis longas dederam, a tam iucundo officio retinebat unum imprimis, quod in remotissima parte orbis agentibus non erant, quibus certo reddendas dare possemus, verum opportune contigit redire ad vos Fabianum, qui pro rege tuo nuperrime fuit apud caesarem, per quem non solum ad te meas esse perventuras, sed ad respondendum etiam te quomodolibet cessatorem excitari posse confido, quamvis tuae esset humanitatis potius, ut per tuas de te aliquando aliquid intelligerem.
Nos Europae bonam magnamque partem ubi perreptavimus, in Aphricam traiecimus indeque in Siciliam regnumque Neapolitanum, unde mox Romam ituri credimur, neque id sine summo tui desiderio, quo si tempora resque tuorum postularent, ut tibi veniendum esset, pro virili suffragaturo Christianae religioni et concordiae, ad quam te cupidissime semper ferri cognovi, nae magna me parte levatum esse crederem laborum ac quodcumque postea concursationis et itinerum superesset, multo id levius perferrem atque facilius.
Cetera ex Fabiano intelliges, qui rebus omnibus interfuit. Unum valde rogo et oro, ne patiare, dum a scribendo abstines, me propter te plus prope Fabiano quam tibi ipsi debere, quem non dubito futurum memorem promissorum suorum.
Vale.
Neapoli, nonis Decembribus MDXXXV.
Obsequentissimus Claudius Dodeus.