» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #1386

Felix REICH to Ioannes DANTISCUS
Frauenburg (Frombork), 1535-12-26
            received [1535]-12-29

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 4, f. 36

Auxiliary sources:
1register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), f. 133

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissimo in Christo patri ac domino, domino Iohanni Dei gratia episcopo Culmensi, domino meo clementissimo

Reverendissime in Christo pater ac domine, domine mi clementissime.

Redditae mihi sunt litterae Reverendissimae Dominationis Vestrae die nati Christi ad lucernam, humane profecto et paterni in me affectus augmenta non obscura prae se ferentes. Quae cum alioqui mihi iucundissimae essent, hoc tamen nomine laetiores erant, quod magna me sollicitudine offensi animi Reverendisimae Paternitatis Vestrae levaverunt, formidulosae plerumque etiam quantumvis innocentibus esse solent malevolorum falsa suggerentium calumniae. Cum autem intellexissem nihil aliud quam silentium meum accusari, tranquilliore animo factus et mihimet ipse redditus expendere rem altius coepi. Et sane video me non omnino extra culpam esse, sed Reverendissimae Dominationis Vestrae non parum obnoxium. Cuius humanitati non illibenter sum obnoxius, qui magnis beneficiis affectus cum alia re non possum, saltem litterulis meis animi gratitudinem frequentius testatus non sum. Hanc itaque culpam fateor, sed erratorum veniam a pientissimo praesule facile impetraturum me spero, si se idem etiam deprecationis meae, qualisqualis est, faventem indicem sit exhibiturus. Raro Dominationi Vestrae Reverendissimae scribo, negare non possum, sed longe rarius amiculis et congerronibus meis, quamvis familiarissimis, quibus scribere licet quicquid libet , et utut in buccam ceciderit opportune et importune. Alia autem ratio eorum habenda est, qui tersis sunt auribus et maris (ut est adagium) eminentes, praesertim si fastigii praeterea celsitudo importunum nonnumquam aditum excludat. Iam quod Latini eloquii venustatem adeo nostro aevo increvisse videam, ut passim non modo recte, sed eleganter et expolite scribatur dicaturque, quo sit, ut videar ego mea balbutie ne dicam barbarie prodire in publicum et anser oloribus obstrepere, intra meam me cuticulam, ne cui obstreperus sim, continens, fateri praeterea cogor immo memet accuso, quod postea quam semel scriba esse desierim, nescio quod scribendi me taedium ac prope stupor quidam invasit, ita ut calamum quoque odiat manus et quidvis difficilius agere quam scribam libeat, adeo ut nonnumquam ipse mihi ob id succenseam ac desidiam huiusmodi propria sententia damnem. Tamen quia Reverendissima Dominatio Vestra ineptias meas exigit, meme vincere conabor et diuturnum silentium litterarum utcumque incultarum, crebritate deinceps pensare studebo, modo aliquid augmenti afferatur ipsa dignam vel saltem ex saepe (ut aiunt) causam decerpam et quamlibet venabor occasionem. Quod ad solutionem statutorum attinet, non possum conicere, quid causae sit, cur Dominatio Vestra Reverendissima hactenus eam in suum dispendium distulerit. Si enim principio forte esset, proximo sequenti die divi Martini expensarum pecuniarum compensationem assecuta fuisset. Tribus enim annis singulis ad praefatum diem Martini XXX marcas iuxta decreta statutorum ei annuo provenissent. Nunc autem usque in annum 1536 nihil est perceptura Dominatio Vestra Reverendissima. Cui me cum servitiis meis unice diligenterque commendo, quam Christus diu servet incolumem ac laetam.

Ex Frawenburg divi Stephani die ecclesiasticis officiis ad ecclesiam me vocantibus et longiorem esse non sinentibus, 1535.

Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae servitor sedulus Felix Reich