Letter #1402
Martin von ZEHMEN (CEMA) to Ioannes DANTISCUSKulmsee (Chełmża), 1536-01-17
received [1536]-01-21 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 68, f. 2 unn. after f. 56
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Iohanni Dei gratia episcopo Culmensi et administratori Pomezaniensi, dignissimo domino suo gratiosissimo et colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime et colendissime.
Obsequia debita cum sui commendatione offert.
Fui Thoroniae ipso die Veneris XII Ianuarii, mandata Reverendissimae Paternitatis Vestrae exsequendo, ubi imprimis dominum Iacobum contionatorem aggressus sum, omnia ei ex ordine obiciendo. De eo dicta, opera bona non ex integro fieri, negavit. Licet aliquando contrarium praedicaverit, brevibus sibi responsum est, quod opera bona necessario fieri debent pro misericordia Dei consequenda, quia, licet Christus pro omnibus satisfecit, non tamen ob id licentiam nobis concessit delinquendi. Nosque quotidie delinquimus et gravissimis peccatis nostris Deum offendimus, ideo continue operibus bonis, elemosinis, orationibus etc. ex pura cordis contritione et compunctione misericordiam divinam implorare debemus pro delictorum venia consequenda. Quod processionibus et turificationibus aliisque caeremoniis non interesset, respondit se facere id non ex contemptu aut contumacia aliqua, sed quia resideret apud ecclesiam sancti Iacobi in novo oppido et beneficium ibi haberet, ideo in ecclesia divi Iohannis non posset continuo adesse. Ad haec sibi responsum, quod hic teneret ambonem, hic populum doceret in eademque ecclesia beneficiatus esset, plus teneretur hic adesse, quam ibi. Et ut sermone peracto interdum duraret usque in finem missae pro meliori suorum auditorum exemplo et reformatione, ut verbo et exemplo doceret populum sibi creditum, de quo rationem redditurus est in districto Dei iudicio, promisit tandem alternatis vicibus interesse. Pro animabus Christifidelium Deum exorandum esse, prout sanctus Augustinus facit mentionem, quod in quadam synodo, videlicet Toletano, per sanctos patres statutum sit, firmiter observandum, quod in qualibet missa fieri debet memoria pro defunctis, prout antea dudum observatum fuit; item de Iuda Machabaeo dictum est sibi on the margin⌈dictum est sibidictum est sibi on the margin⌉, quod miserit Ierosolymam triginta libras argenti ad exorandum pro defunctis, recte de resurrectione sentiens; item ex evangelio de debitore misso in carcerem, quod inde non exiret, donec redderet rationem usque ad minimum quadrantem etc., ad quae idem dominus Iacobus nihil respondit; finaliter tamen pollicitus est se emendare. Utinam sincero animo et puro corde ex instinctu boni spiritus id facere valeat, fructus sui sermonis afferendo bonos.
Fratrum minorum praedicatorem accessi similiter, cui singula de eo dicta in praesentia sui custodis et dominorum plebani et Iohannis Coldytz in faciem obieci, eum de sua sinistra et mala AAWO, AB, D. 68, f. 54v doctrina redarguendo. Qui omnia constantissime negare conatus est, prout mos est illorum hominum, qui omnia negatione evadere volunt, quamvis communis de eis vulgatur fama. Quem tandem suus pater custos spopondit debite institu<e>re pro communi salute Christifidelium. Exspectandum ergo videtur per aliquot tempus, si se emendare voluerit. Holsth, civis Thoronensis, post monitionem cum excommunicatione contra eum datam, ut infra triduum produceret sufficientia documenta de dispensatione sibi facta super illicito matrimonio, eo quod fratris sui duxerit coniugem, me personaliter in domo plebani accessit, et appellationem sibi concedi ad Reverendissimam Paternitatem Vestram postulavit, quae sibi denegari licite non potuit, estque sibi assignatus terminus infra hinc et festum purificationis Mariae proximum. Terminum adeo brevem sibi assignavi, Reverendissime Domine, ne per dilationes quaereret evasiones in aliorum Christifidelium scandalum et perniciosum exemplum. Certumque est, quod nullam desuper dispensationem habeat, eo quod eam ibi in loco non ostendit. Senatui Thoronensi sunt oblati articuli per summum pontificem condemnati, et superiori tempore sacrae maiestatis regiae mandatum etiam desuper habuerunt. Ideo nequeunt aliquam eius rei praetendere ignorantiam. Velim omnia pro laude Dei Omnipotentis et voto Reverendissime paternitatis vestre esse expedita, cum debita emenda errorum. Cum his me gratiae Vestrae Reverendissimae Paternitatis committo et commendo. Quam felicissime et diutissime valere exopto.
Datum in Culmenze, ipso die sancti Anthonii abbatis anno Domini etc. XXXVI-o.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae humilis servitor Martinus Czhema, canonicus Culmensis