Letter #1420
[Ioannes DANTISCUS] to [Andrzej KRZYCKI (CRICIUS)]Löbau (Lubawa), 1536-02-23
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissime in Christo Pater et Domine, Domine mi colendissime. Salutem et mei commendationem plurimam.
Post novissimas, quibus totam causam, quae inter dominum Lismannum et cancellarium meum vertitur, ad me remisit Dominatio Vestra Reverendissima, accepi pridie alias ab eodem Lisemanno, qui superiore die iuxta commissionem Dominationis Vestrae Reverendissimae contempta citatione mea non comparuit. Per quas mihi declarat ipsius Lisemanni narrationem, quasi a me iniuria et contumelia esset affectus, quod non convictum ab officio contionandi eum amovissem quodque Dominatio Vestrae Reverendissima illi persuasisset, uti se et causam totam meo arbitrio committeret, seque mihi, quantum posset, reconciliaret, et quod se id facturum recepisset ea lege, ut si gratiam apud me invenire non posset, iterum ad Dominationem Vestram Reverendissimam recursum haberet. Quod illi Dominatio Vestra Reverendissima negare non potuisset, postulans a me, ut eum benigne admitterem et causa Dominationis Vestrae Reverendissimae gratiam illi exhiberem, quo in eo, quod magnae sibi ignominiae esse putat, consuli possit, adiciens in scheda inclusa, quod idem Lisemannus retulisset se prius ad me multas magnorum virorum commendaticias habuisse, nihil tamen gratiae obtinuisse. Etsi litterae Dominationis Vestrae Reverendissimae eiusdem infelicitatis esse deberent postulare a me, ut cancellarium meum cum sufficienti instructione et mandato pro dominica Quadragesimae ad Dominationem Vestram Reverendissimam mitterem, ut eam causam absque strepitu iuris componere posset, quod tamen non nisi cum dignitate mea Dominatio Vestra Reverendissima se facturam pollicetur. Ceterum, ut Dominatio Vestra Reverendissima historiam accessus ad me et totam actionem cognoscat, sic habet: acceptis ab eo Dominationis Vestrae Reverendissimae litteris venit turgidus ad me dicens se prosperae meae valetudini congratulari, deinde petere id, quod Dominatio Vestra Reverendissima per litteras suas a me peteret. Ad quod illi respondi satis mihi notum esse, quid Dominatio Vestra Reverendissima obsignatis suis litteris per me fieri velit, verum me nescire, nisi ab eo audirem, quid ipse peteret. Ad hoc inquit: Peto, quod dominus reverendissimus Gneznensis petit, quandoquidem litterarum eius mihi est exemplum, neque soleo a dominis sine exemplis accipere litteras. Respondi me litteris et postulationi Dominationis Vestrae Reverendissimae rescripturum et nisi ipse diceret, quid a me esset rogaturus, me divinare non posse. Subintulit se intellexisse me sibi irasci petereque, ut iram meam deponerem. Male quidem me ab eo et falso apud serenissimam maiestatem regiam et reginalem passimque apud omnes traductum esse dicebam neque fieri posse, quin afficerer me sic ab eo esse diffamatum, qui mihi honorem et reverentiam in eo a Deo statu deberet. Missisque tot ad me aliorum litteris ipse a me visus non esset neque umquam quapiam de re mihi conquestus, cum alias in conventiculis et multorum frequentia plurima contra me effuttivisset, tamen me illi adhuc plane iratum non fuisse, cum hucusque impune omnia egisset, mihi vero liberum et facillimum fuisset merito in illum animadvertere. Ille ad haec sub his verbis Germanicis a me petebat, si me ad iram provocasset, ut propter Deum ignoscerem. Ad quod ego e vestigio omnia, quae umquam contra me fecisset, tota mente dimisi adiciens: “ Noli amplius peccare et tui muneris, ut sacerdos, sis memor”, exponens illi ex Paulo, quae sint carnis et quae spiritus opera. Unde subintulit, quasi cordis mei interpres: “Igitur a iure meo decedere debeo. Reverendissimus dominus Gneznensis terminum mihi cum cancellario pro dominica Quadragesimae constituit, cui inhaereo.” Porro cancellarius meus petivit iuxta commissionem Dominationis Vestrae Reverendissimae, ut causa haec a me diiudicaretur, quod ille strenue recusabat. Quo itaque a me omnem suspicionis ansam reicerem, ut termino a Dominatione Vestra Reverendissima statuto parerent, iniunxi gratumque mihi est plurimum, quod, quemadmodum scribit Dominatio Vestra Reverendissima hoc negotium discutiendum ad se recepit, nihil dubitans, quin Dominatio Vestra Reverendissima, unde illae lacrimae, cognoscat.
Atqui cum haec per multas aliorum verborum ambages apud me essent transacta, iterum Lisemannus, quod a suggestu contionis esset amotus, multo et inepto sermone declamabat. Ad ea respondi, quod in primis episcoporum esset contionari, qui vero eam non haberent gratiam, substituerent eos, qui hoc muneri viderentur apti et digni fuisseque, priusquam ipse ad contionandum esset subrogatus, dominum Iacobum, qui huic officio erat praefectus isque apud me de quibusdam in contione dictis accusatus. Qua de re ad tempus illum suspendissem, donec se purgaret et si quid istiusmodi commisisset, abiuraret, inde rursus illum, ad quem tota confluit civita[s], ad pristinum officium restituissem ipsumque Lisemannum, quia mihi liceret et liberum esset destituissem, non quod illi, ut queritur, ignominia impingeretur, sed quod priori locum pristinum redderem, ne tumultus, qui tum non leve habuit initium, in populo fieret. Qui ob ineptiam et arrogantiam sermonis litterarumque ignorantiam illum audire non pot[uissent] omnesque extra civitatem ad alium contionatorem se contulissent relicto isto cum paucis oviculis et illis, qui, ut riderent, convenire solebant. Ob idque consulatus Thoronensis ad castrum meum Starigrod praeconsulem cum collega ad me misisset una cum Iacobo contionatore rogando, ut idem Iacobus propter plebem, quae iam tumultuari coepisset, in officio relinqueretur. Hancque potissimam fuisse causam praeter alias, quibus in die Palmarum contra episcopos detonasset, et nescio quas fabulas de Disma et Gisma non sine auditorum risu eboasset. Quod illi per parochum, ut ab huiusmodi declamationibus frivolis cessaret, iniunxissem neque necessarium fuisse, quod ob haec, quae toti civitati nota sunt, ad me vocari debuisset, ideoque me illum a contione amovisse, quod neque auditoribus neque mihi, qui illum etiam bis resonantem audivissem, placeret et satisfaceret. Unde causari non posset, quod ulla a me contumelia esset affectus, nisi ipse contumeliam esse existimaret, quod litteras et gratiam ad contionandum non habeat et ob id in dioecesi mea amplius non esset contionaturus. Quae cum a me audivisset, multa infitiari et nescio quae praetendere , postremo a me petere coepit testimonium, cum in animo haberet se alio conferre, quo honeste abire posset. Quod me illi pro veritate daturum non sum reluctatus. Ad eum modum inter nos discessum est. Huncque dialogum igitur copiosius Dominationi Vestrae Reverendissimae descripsi, quo non parva ex parte Dominationis Vestrae Reverendissimae litteris responderem, et quomodo omnia certo habeant, liquidius sciret apud seque expenderet huius vitiligatoris (qui caepas oculis, quando vult, admovet) et tumorem et amentiam; non quod homini male velim, sed quod eius mores et vitam emendatiorem esse cuperem. Dominationi autem Vestrae Reverendissimae, quas possum gratias habeo, quod adeo amanter me humanitatis et benignitatis commonet, a quibus, si me recte, quod facit, novit, non potui abesse minus umquam, quam a me ipsis{s}simo. Tantum item abest, quod eius infelicitatis litterae Dominationis Vestrae Reverendissimae apud me esse deberent, ut nihil apud me obtinere possent, quod nihil tam operosum est et arduum, quod non vel ad digituli crepitum, nedum ad litterarum Dominationis Vestrae Reverendissimae postulationem, ultro et libenter susciperem suscepturusque sum semper.
Gratissimumque mihi est, quod Dominatio Vestra Reverendissima, quo me lassatione liberet, per se hoc negotium transigendum accepit, fore sperans et pro rei ipsius aequitate atque pro vetere Dominationis Vestrae Reverendissimae in me benevolentia, in eo praeter dignitatem meam nihil posse fieri. Quapropter, ut voluit Dominatio Vestra Reverendissima, cancellarium meum, virum bonum mihique apprime carum mitto, quem non secus atque me ipsum Dominationi Vestrae Reverendissimae summopere commendo. Is, quae hoc tempore apud nos in novis habentur, Dominationi Vestrae Reverendissimae et quaedam alia meo nomine referet. Cui fidem dari peto Deumque rogo, ut eandem Dominationem Vestram Reverendissimam quam diutissime incolumem et felicissimam conservat.
Lubaviae, XXIII Februarii anno Domini MDXXXVI.
Postscript:
Reverendissime et colendissime mi domine.
Quod tanta scriptione Dominationi Vestrae Reverendissimae molestus sum, impense mihi veniam dari peto. Adigit me si quidem rei ipsius necessitas, quandoquidem iactasse fertur se Lisemannus, quod magnam apud Dominationem Vestram Reverendissimam assecutus sit gratiam, qua sibi pollicetur, velim nolim, futurum, etiam me invito, ecclesiae meae canonicum. Iuris quidem ne hilum habet, quod illi ab homicida collatum nullum est. Quod si Dominatio Vestra Reverendissima pro eo, quemadmodum gloriatur, apud me per intercessionem agere velit, quo novam ad ecclesiam meam a me habeat provisionem, id ipsum et apud cancellarium meum quaesivit volens de hoc nihili iure ei cedere, modo certus esset de novo, negare sane Dominationi Vestrae Reverendissimae neque velim, neque possum quippiam; verum priusquam hoc faceret, ut pauperculae ecclesiae meae conditionem apud se reputet, oro plurimum. Illa dumtaxat quattuor alere potest canonicos eosque viros bonos constantes vita moribus et doctrina probatos, non spinosi ingenii cerebrosos sycophantas vel hypocritas, sed quietos humiles Deoque et muniis ecclesiasticis totos deditos, quales me habere ad praesens gloriari possum. Quod si quispiam illorum institutis et moribus non conveniens ad eos intrudi deberet, totum mihi hoc parvum turbaret cum ecclesia capitulum. Potest mihi Dominatio Vestra Reverendissima (quod et Deo teste scribo) libere credere, quod si eas dotes et virtutes in Lisemanno cognoscerem, quibus ille ecclesiae meae commodus et utilis esse posset, ipsum ego, ut canonicatum ecclesiae meae susciperet, rogarem. Cum itaque Dominationi Vestrae Reverendissimae incognitus sit, mihi autem intus et in cute notus, maximopere et quantum possum impensius oro atque vehementer obsecro, pro eo intercedere non velit pluris faciens veterem illam meam in Dominationem Vestram Reverendissimam observantiam ac inserviendi Dominationi Vestrae Reverendissimae meam deditissimam propensionem, quam illius hominis, qui nulla in re Dominationi Vestrae Reverendissimae usui esse potest, confictas lacrimas. Quod omni studio et quantum omnes meae vires et facultates possunt promereri erga Dominationem Vestram Reverendissimam, cui me iterum atque iterum diligentissime commendo, studebo sedulo etc.