Letter #1422
[Ioannes DANTISCUS] to [Sigismund I Jagiellon]Löbau (Lubawa), 1536-03-04
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Serenissime Rex et Domine, domine clementissime. Post humillimam perpetuae meae servitutis commendationem.
In novissimo conventu Elbingensi praefecti aggerum seu teichgrabii dominis consiliariis obtulerunt inhibitionem quandam Serenissimae Maiestatis Vestrae contra sententiam eiusdem Maiestatis Vestrae inter illos et spectabilem magistratum Elbingensem ratione quatuor pagorum, quam ex actis et iuribus utriusque partis, quae domini consiliarii dinoscenda dispiciendaque ad Serenissimam Maiestatem Vestram remiserant . Serenissima Maiestas Vestra ferre et litteris suis firmare dignata fuit, ob eamque inhibitionem domini consiliarii ab eiusmodi Serenissimae Maiestatis Vestrae sententiae executione se tum continuerunt. In quo magistratus ille, quod a lata per Serenissimam Maiestatem Vestram sententia detrudi deberet se gravatum sentiens ad eandem Serenissimam Maiestatem Vestram non immerito confugere et huiusmodi gravamen per litteras suas conqueri fuit adactus, unde pauloante per litteras eti[am] Serenissima Maiestas Vestra ipsi magistratui declaravit, quod talis inhibitionis non meminerit, quin potius sententiam suam in robore et vigore omnimode conservaret. Quod cum aequitati incomparabili excelsaeque existimationi Serenissimae Maiestatis Vestrae conveniens est et dignissimum, quantum possum diligientius ad Serenissimam Maiestatem Vestram pro eodem magistratu subditis deditissimis et obsequentissimis quique se bello et pace erga Serenissimam Maiestatem Vestram fidelissime gesserunt semper, intercedo humullime impensissimeque supplico, dignetur sententiae suae regiae inniti ab omni eam impugnatione tueri, et ut in exsecutionem succedat, serio committere et mandare. Factura rem auctoritati suae regiae et iustitiae magistratus Elbingensis eiusque iuribus in hac causa ex aequo respondentem. Quaque me et eos fideles subditos Serenissimae Maiestatis Vestrae, cui nos suppliciter commendamus ad omnia servitia et onera reddet longe promptio{tio}res atque alacriores. Christus Dominus noster eandem Serenissimam Maiestatem Vestram quam diutissime prosperrime valentem, florentem, felicissimeque contra omnes suos hostes triumphantem conservet.
Lubaviae, IIII Martii M D XXXVI.