Letter #1447
Matthias, Abbot of the Cistercian monastery in Koronowo to Ioannes DANTISCUSKoronowo, 1536-05-05
English register: Abbot Matthias describes the circumstances of the death of Matthias, guardian [of the Franciscans] in Kulm: he arrived at the Koronowo convent on the Saturday before Palm Sunday; he did not celebrate Mass on Sunday because he was ill — he had signs of assault all over his body. He suffered all the following week and then, having received the Paschal blessing, he passed away.
received [1536]-05-05 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Iohanni Dei gratia episcopo Culmensi, domino et fautori clementissimo
Reverendissime in Christo Pater et domine mihi multum clementissime.
Quam libens et multa cum hilaritate suscepi litteras a Vestra Reverendissima Paternitate mihi missas, ex quibus percepi Vestrae Reverendissimae Paternitatis animum favorabilem erga personam, sed unde hoc merui, certe ignoro. Ago Deo gratias pro his, quod merui <i> nvenire gratiam apud tam excellentissimum antistitem et utinam eandem conservare id ab altissimo toto conamine animi mei flagito, ut mihi Vestra Reverendissima Paternitas dignatus est, ut per scripta certiorem facerem de morte piae memoriae fratris Mathiae olim guardiani Culmensis. Deum testor, quo nil aliud negotii est, quam quod veniens ad monasterium nostrum Sabbato Palmarum, ipso die Dominico Palmarum infirmitate <laborans>, ut signa satis clara apparebant livida et tumida ex percussionibus, non, ut asserunt, ex causa infra celebrationem, nam nullam missam apud nos celebravit, sed totam hebdomadam hac praeventus infirmitate in eaque laborans die sacratissimo Paschae gustato benedicto paschali {agit} ultimum diem persolvit et ita se res habet. Ego nescio, per quem vel quos hoc facinus est patratum, Deus qui omnia novit, ipse melius scit, ego tamen non diffido in Vestrae Reverendissimae Paternitatis gratia, quin me dignabitur Vestra Reverendissima Paternitas prosequi favore et gratia tamquam pater et dominus clementissimus, cuius gratiae et favori me cum toto meo conventu commendamus.
Datum Coronae, feria sexta post Inventionis festum Sanctae Crucis anno ab orbe redempto 1536.
Frater Mathias abbas Coronowiensis scripsit