Letter #1456
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1536-05-29
| received [1536]-06-08 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
| ||||||||||
Text & apparatus & commentary Plain text Text & commentary Text & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime. Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Cum essem factus certior, esse cui recte dare possem ad Reverendissimam Dominationem Vestram litteras, vehementer fui laetatus. Iam pridem enim aliquid ei scribere cupiebam, praesertim ex quo tempore litteras illas vidi Reverendissimae Dominationis Vestrae, quas ad dominum doctorem
, CIDTC IDP 51⌊epigrammatumcf. , CIDTC IDP 50;
, CIDTC IDP 51⌋ suorum quasi censuram quandam committit, in eo me rideri existimassem, nisi hoc quoque ex amore quodam processisse mihi persuadissem. Cuius tanta vis est, ut nullum esse possit tam rectum iudicium, quod non pervertat. Perstringit enim mentis aciem, ut recte rem arbitrari non possit. Sed quando ita iubet Reverendissima Dominatio Vestra, cuius iussis non obtemperare mihi religio est, scribam equidem, quod sentio. cf. , CIDTC IDP 50;
, CIDTC IDP 51⌊Utrumque epigrammacf. , CIDTC IDP 50;
, CIDTC IDP 51⌋
AAWO, AB, D. 19, No. 10_2 Reverendissimae Dominationis Vestrae, praeterquam quod ingentem in defunctum
Mitto itaque Reverendissimae Dominationi Vestrae elegiam meam in obitum optimi
Cuperem plura, sed moram tabellarius non patitur. Quaeso ut festinationi meae ignoscat. Malui cito scribere, quam nihil scribere.
Servet Deus Reverendissimam Dominationem Vestram in multos annos incolumem et felicem. Cuius me gratiae commendo.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae clientulus deditissimus