Cum essem factus certior, esse cui recte dare possem ad Reverendissimam Dominationem Vestram litteras, vehementer fui laetatus. Iam pridem enim aliquid ei scribere cupiebam, praesertim ex quo tempore litteras illas vidi Reverendissimae Dominationis Vestrae, quas ad dominum doctorem ⌊Borgk⌋ scripsit. In quibus ita mei mentionem facit, ut non dubia signa det singularis in me gratiae cuiusdam et benevolentiae. Inde enim magis, quam ex iudicio profecta esse videntur ea, quae mihi maiora tribuit, quam ut agnosci a me possint. Quod vero, si diis placet, mihi lepidissimorum ⌊⌋ suorum quasi censuram quandam committit, in eo me rideri existimassem, nisi hoc quoque ex amore quodam processisse mihi persuadissem. Cuius tanta vis est, ut nullum esse possit tam rectum iudicium, quod non pervertat. Perstringit enim mentis aciem, ut recte rem arbitrari non possit. Sed quando ita iubet Reverendissima Dominatio Vestra, cuius iussis non obtemperare mihi religio est, scribam equidem, quod sentio. ⌊⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae, praeterquam quod ingentem in defunctum ⌊herum⌋ olim meum, virum immortalitate dignissimum, pietatem testatur, ita est elegans et excultum atque omnibus numeris perfectum et expolitum, ut meo quidem iudicio nihil sit, quod debeat immutari. Sola dictio „aegritudo” mihi parum in poetis exercitat[o] scrupulum quendam iniecit. Nam cum in heroico aut elegiaco carmine illam me legere non meminerim, brevem esse secundam suspicor. Sed num ita sit, Reverendissimae Dominationi Vestrae ut in omni alia scientia prudentia[que], ita in hac quoque, quae ad condendi carminis rationem pertinet, quasi veterano cuidam longe melius perspect[um] est et exploratum. Quare multo rectius fecerim, si ipse scripta mea censurae Reverendissimae Dominationis Vestrae submisserim, quam ut ipse de scriptis illius iudicem.
Mitto itaque Reverendissimae Dominationi Vestrae elegiam meam in obitum optimi ⌊patroni⌋ mei {obitum} perscriptam, in qua ut suo emunctissimo iudicio emendet ea, quae castiganda putaverit, magnopere quaeso, quamquam ea permulta fore nihil dubito.
Cuperem plura, sed moram tabellarius non patitur. Quaeso ut festinationi meae ignoscat. Malui cito scribere, quam nihil scribere.
Servet Deus Reverendissimam Dominationem Vestram in multos annos incolumem et felicem. Cuius me gratiae commendo.