Letter #1465
[Ioannes DANTISCUS] to [Jan CHOJEŃSKI]Löbau (Lubawa), 1536-05-31
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine mi colendissime. Salutem et mei commendationem plurimam.
Accepi superioribus diebus Dominationis Vestrae Reverendissimae binas easque humanissimas et favoris erga me plenas litteras, quibus ut in compendio respondeam, ne prolixitate mea, quam vix contrahere potero, iterum sim molestior omnemque quam possum daturus sum operam. Quod in primis XXII Aprilis Vilnae datis Dominatio Vestra Reverendissima scribit tam longam meam epistolam non iniucundam fuisse, veterem illum erga me amorem suum testatur, maxime autem quod institutum meum ad sacras litteras non improbat. Utinam illa in me agnoscerem, quae mihi Dominatio Vestra Reverendissima optat, ut ea, quae scripsi, opera mea exprimerent. Adnitor quidem Dei misericordia implorata, quoad eius a me fieri potest, verum pro imbecillitate mea experior facilius esse dicere quam factis dicta declarare. Conatus tamen tales, etiam si id assequi non possumus, quod volumus, Deo non solent esse ingrati. Neque mihi esse non carum potuit desiderium Dominationis Vestrae Reverendissimae quocum operibus et contiones a me postulat atqui si Hieronimo credimus, prius discendum est antequam doceas. Et hoc, si Deus voluerit, qui potens est et mutos facere loqui, forsan aliquando erit. Si ea voci gratia negabitur, praestante Domino illam suo tempore praestabit calamus. Sed priusquam ista fiant, ingens lectionum aequor arandum est neque convenit, ut otium litterarium sine negotio transigamus talentumque terrae infodiamus. Id ipsum institutum, cum placere tandem Dominationi Vestrae Reverendissimae coeperit mundusque cum pompis et bullis eius displicere, in eo et plurimum ad aedificationem aliorum proficiet sentietque, quam vere beati sunt, qui illud sectantur. Sed de iis iterum satis theologisatum.
De domino Costka, quae Dominatio Vestra Reverendissima scripsit, non successit, quod putavit, facereque id omisit, quod ei serenissima maiestas regia iniunxit, et ne verbum quidem ea de re fecit, fuit quidem apud me gessitque se in omnibus aulice, immo et donaria unum bovem et duo cerevisiae vasa misit, verum de formula a serenissima maiestate regia praescripta, qua cum dominis consiliariis in gratiam redire debet, ne mentio quidem, quod profecto unguis fuit in ulcere nondum vel leniter curato. Quod si quis nostrum ad eum modum mandatum serenissimae maiestatis regiae transgrederetur, quid non fieret, quae ad aulam non scriberentur? Si in fumum dignitas et existimatio dominorum consiliariorum sic abire debeat, facilis coniectura est, quam dolenter id ferre recusabunt. Quod vero Dominatio Vestra Reverendissima a me postulat, ut consilio meo illi adsim, ne nimium dura ab eo exigantur, nihil est, quod leniori labore fieri possit, quandoquidem nihil ab eo exactum est, hoc dumtaxat ab eo est exspectatum, quod maiestas regia praescripsit et ipse complere iam bis neglexit.
Gratia et favor Dominationis Vestrae Reverendissimae erga dominum Ioannem a Verdenn, quem mihi confidenter descripsit, fuit mihi gratissimus, utque in eo perseveret, quantum possum oro impensius. Ipse omni servitio et gratitudine Dominationis Vestrae Reverendissimae respondebit.
Quod a publicis actionibus absolvi nequeam, magna cum passione patienter ferendum mihi venit, adeo mihi quorundam mores et audacia, qui nobilitatis terrae Culmensis duces sunt, displicent, cum me ex his molestiis pecunia redimere nequeam, quod aegritudinem mihi satis gravem pro peccatis meis precatus sim, qua detentus a nostro consilio et actionibus, quae pro libidine paucorum huc vel illuc impelluntur, liber esse possem. Cogor Dominationi Vestrae Reverendissimae referre, quae in hoc praeterito conventu se obtulerunt. Maiestas regia litteris suis contra temere appellantes statuit, ut quicumque a dominis consiliariis appellaret, decem florenos solvat, quod iam longo tempore fuit in usu, quod si appellans apud maiestatem regiam sententiam pro se obtinu[e]rit, decem eiusmodi florenos illi redduntur. Obtulit se in novissimo conventu similis casus. Reclamavit quidam Lockaw terrae Pomeraniae scabinus dicens talem pecuniam dari non debere, quia sine consensu nobilitatis hoc sic esset constitutum. Respondit illi amice dominus Ioannes a Werden maiestatem regiam sic statuisse, et quod ea, quae sic maiestas regia observari vellet et quae libertatis et privilegiorum nostrorum essent, nequaquam deberent violari, et pro iis observandis ac defendendis etiam in campum esset descendendum. Ad quae satis apte dicta Locka ille nescio quas tragoedias inter suos excitavit. Postero die idem fere mihi contigit cum Fabiano Volszki scabino C[ul]mensi, qui aperte dicebat maiestatem regiam sine consensu nobilitatis hanc pecuniae depositionem ratione appellationis statuere facultatem non habuisse. Hic essent et nescio quae alia scribenda, quibus modis quidam se in me[ram] libertatem asserere auctoritatique serenissimae maiestatis regiae derogare conantur. Et quomodo lectum fuit pro responso ad contributionem coram consiliariis serenissimam maiestatem regiam non servasse, quae promisisset, et quod nollent subesse servituti lustration[um], non enim a maiestate regia acciperent stipendium, verum essent nobiles et liberi, et non stipendiarii maiestatis regiae scireque se qualiter servire debeant. Hae[c] et pleraque alia, quae cum quodam horrore audivi, malo ab aliis quam a me Dominatio Vestra Reverendissima accipiat. Quo fit, ut non abs re liber et absolutus a[b] actionibus publicis esse summopere desidero. Accedit et praeter eas molestias, quod ex longa sessione, in qua interdum uno die XIII horae absumuntur, pedes mihi gravissime intumescunt et quod fere semper ex conventibus nostris relicto non parvo viatico aeger domum redeam. No[n] frustra igitur hanc absolutionem peto, quam si impetrare non possum, cum aliis malis, quibus in hac vita affligor, hoc potissimum etiam ferendum est. Pro eo tamen, quo me Dominatio Vestra Reverendissima consolatur, quod ab aulicis negotiis impeti non debeam, quas possum, gratias habeo immortales, utque me ab iis immunem conservet impense oro ac vehementer obsecro.
Gratias item, quas possum maximas, Dominationi Vestrae Reverendissimae ago, quod pro impensis ad iter Cracoviam versus superioribus mensibus factis centum florenos pro me a serenissima maiestate regia obtinuerit, quae pecunia adeo mihi fuit grata atque si floreni fuissent mille, maiorisque est apud me existimationis clemens illa serenissimae maiestatis regiae propensio, quam id, quod etiam plurimum dari potuisset. Rogo itaque meo nomine, quod et in litteris meis facio, serenissimae maiestati eius humillimas et quam gratissimas gratias habeat. Pro ea vero opera, quam pro me Dominatio Vestra Reverendissima impendit, perpetuo me debere fateor et fatebor semper.
De litteris ad summum pontificem in negotio ecclesiae meae adhuc praestolabor, si quid forsan ad priores, quas a serenissima maiestate regia reverendissimus olim dominus episcopus Cracoviensis, cuius anima in Christo quiescat, Romam misit, factum sit etc.
Haec sunt, quae ad primas Dominationis Vestrae Reverendissimae rescribenda videbantur, nunc ad novissimas Vilnae XXIIII Aprilis datas venio.
De adultero illo mihi consilium Dominationis Vestrae Reverendissimae summe placuit, quod etiam impigre prosequerer, nisi ille totius nobilitatis Culmensis dux esset et antesignanus, unde illam totam contra me concitarem, si in minimo ulcus hoc tangerem. Temptavi prius contra paelicem ex officio agere, quod ille durius suscepit, quam si in eum ipsum fieret. Propter maius malum vitandum et ne graviores turbae conflarentur, adhuc mihi temporum et perversorum hominum ratio habenda est hocque malum cum protestatione apud Deum utcumque ferendum, quousque serenissima regia maiestas et sibi, et dominis consiliariis hic debitam auctoritatem faciat, quae si, ut iis diebus coepit, vilescere non desinet; nihil est, quod hic boni fieri possit.
Non respondit mihi Dominatio Vestra Reverendissima de homicida illo, qui in oppido Dominationis Vestrae Reverendissimae Gorsno VI abhinc miliaria degere fertur libere, alia superducta uxore, relicta hic priore cum liberis. Interfecerat hic bonum virum, qui arte sua coquendorum laterum uxorem et pueros bene nutriebat, qui nunc vicatim stipem petunt. Indignum certe, quod talis in dominio Dominationis Vestrae Reverendissimae sustineri et foveri debeat. Neque puto, quod oppidum hoc, quo gloriatur, ut sicarios et latrones retinere in se possit, privilegium habeat, alioqui et hic servaretur ea vicissitudo, ut scelestis hominibus ex Masovia profugis asylum pateret, quod bonis omnibus fieret exitiosum.
Cum de hoc homicidio mentio incidit, non possum celare Dominationem Vestram Reverendissimam, quid nuper in dioecesi mea Culmensi ipsa dominica Iudica acciderit. Guardianus Franciscanorum, frater Mathias monasterii in civitate mea Culmensi paraverat se ad celebrandum missam in villa mea Kyewo, unde noster Kyewski. Quo cum pergeret, per quendam Cristopherum Ossieczkowszki, qui fuit metquartus, captus abductus erat ad nemus propinquum et primum in terram deiectus, unus illius pectori, alter genibus insedit, tertius manus et brachia continuit, quartus vero Oszyeczkowski fisso prius val[ido] ligno miseri istius fratris pudenda durissime inclusit funeque, quo cinctus erat, ligatum sic ea in parte crudeliter affectum, in ventrem pron[um] proiecit detectumque vestibus dorsum usque ad talos saevissime fustibus cecidit, in iisque tormentis vix animam trahentem ad arborem ligatu[m] reliquit, ex qua aegerrime solutus, in his cruciatibus trans Vistul[am] ad abbatem Coronoviensem se contulit, ubi in maximis dolo[ribus] ipso die Paschae ita miserrime caesus, plenus per totum corpus tumi[dis] livoribus ex vivis cessit. Hanc eius passionem et mortem ipse abb[as] ad me veniens ad castrum meum Starigrod, cum prius litteris suis mihi scripsisset, coram latius recensuit, unde certior factus, quod debui, officium exercui, et per dioecesim processus interdicti contra eum occisorem publicari iussi, ex quo iterum novum contra me concep[tum] est odium osoremque me eius farinae homines nobilitatis esse procl[a]mant. Quod si adhuc adulterum vel ipsam adulteram attingere[t], cum merum inter nobiles imperium habeat, quid contra me non fie[ret]. Hic reticere volo conventicula, quae per illum sub nescio quo p[rae]textu congregantur et pecuniam, quam litteris suis, quas vidi, per modum contributionis colligit a nobilitate pro nuntiis fortassis, quos ad serenissimam maiestatem regiam sunt missuri, vel iam miserunt. Quae omnia Dominatio Vestra Reverendissima ex aliis latius intelleget. Ego Deum teste[m] voco, quod nulla re nisi ipsa aequitate et fide in serenissimam maiestatem regiam [motus] haec scribo et quantum possum, ne quem offendam me contineo, [ex] litteris dominorum consiliariorum ad serenissimam maiestatem regiam atque ex iis, quas reverendissim[us] dominus Varmiensis et magnificus dominus palatinus Marienburgensis, quibus subscriptionem meam negare non potui, ad Dominationem Vestram Reverendissimam et ad serenissimam maiestatem regiam dederunt, latius pleraque alia habebit, qu[ae] si quid proferunt, quod vel minus, vel magis contractum esse oporteret, Dominatio Vestra Reverendissima in bonam dignetur partem interpretari.
Ceterum ut redeam ad guardiani interfectorem, cogit me huius tragoediae s[eries]. Post tam audax et atrox facinus Ossieczkowszki iste libere se ad palatinum Culmensem in castrum regium Radzinense contulit atque usque ad praesens libere ubique obequitat domique non secus, ac si optime egisset, commoratur. Prius item quendam civem oppidi mei Vambresno, non ob aliud, quam quod cum ille in eo oppido porcos emeret, et civis iste venditori dixisset, quod levi pretio porcos vendisset, in strata publica in curru iacentem gladio punctim aliquoties transfixit vitaque spoliavit, neque ob hoc tam crudele facinus umquam se de domo s[ua] movit. Composuit tandem levi multa palatinus Culmensis hoc h[o]micidium. Causam, quam habuit contra guardianum haec fuit, cum q[uodam] die vestitus colore et cappa fere, ut nunc ferunt, monachali, ad civitatem Culmensem venisset, guardianus in deversorio forte fortuna cum eo consedens dixisse fertur ioco et amicis verbis: “tu uteris habitu nostro, necesse est igitur, ut frater noster sis, et uxor - soror”. Ex his satis leviusculis dictis eam contraxit Ossieczkowski bilem, ut miserum hunc fratrem adeo crudeliter mactaret. Quod si impune manebit , quorsum tendat, non opus est Oedipode. Attigi et de eo facinore in meis ad serenissimam maiestatem regiam, scripseram etiam reverendissimo domino archiepiscopo, cui maxime, ut primati incumbit, ut iis principiis obstaretur.
Porro et hoc pro fide mea subticere non possum, quod si serenissima maiestas regia litteras datura est, ut nobilitas conveniat pro formando responso ad legationem Elbingum et novissime Marienburgum missam, quod serio iniungeretur, ne conspiratores vel foedera inter se feriant, vel altius consilia maiestatis eius, quam oportet, inquirant et quod mora ista non erat opus, cum in Elbingo ad omnia se responsuros in praeterito conventu receperant, minaeque ducibus illorum quaedam essent inserendae, ut cognoscerent tractatus eorum displicere maiestati regiae, quod ni fiat, neque deinceps dominis consiliariis ad conventum convenire satis tutum erit etc.
Haec omnia, quae scripsi, latere Dominationem Vestram Reverendissimam, in eo quo est serenissimae maiestatis regiae et rei publicae nostrum omnium officio, nolui, scripsi inquam et confidenter iis periculosis temporibus et in aurem Dominationis Vestrae Reverendissimae, quae pro summa sua prudentia, ut consuevit, singula moderabitur. Quantum ego hac molestia, qua et Dominationi Vestrae Reverendissimae saepenumero molestus esse cogor, carere cupiam, exprimere non possum. Sum etenim in ea et vita pertaesus eritque mihi, nisi malorum hominum effrenis audacia cohibeatur, longe gravior et non modo mihi, verum et multis aliis, qui vident, quo tales machinae inclinant atque utinam prius moriar, quam ea, quae mens praesagit, eveniant. Sed de iis iterum hactenus.
De novis et iis moliminibus, quae sub nomine illustrissimi comitis palatini Rheni Frederici caesariani domus Burgundiae apud Belgas struunt ac componunt, Dominatio Vestra Reverendissima ex aliis ad serenissimam maiestatem regiam litteris abunde intelleget. Volui etiam semel apud Dominationem Vestram Reverendissimam longioris lectionis amputando taedium Laconismo uti. Si omnia quae concepi, essent scribenda, novissimas meas litteras istae prolixitate excederent. Quod reliquum est, me favori et benevolentiae veteri Dominationis Vestrae Reverendissimae deditissime commendo Deumque precor, ut illam post tot labores aulicasque sollicitudines divinae et placidae quieti, quam optat, restituet sospitemque quam diutissime et felicem conservet.
Lubaviae, ultima Maii M-o DXXXVI.