Letter #1486
[Ioannes DANTISCUS] to [Mauritius FERBER]Löbau (Lubawa), 1536-06-15
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissime etc.
Misit huc ad me spectabilis dominus Iostus Ludovicus Decius quosdam Pasquilli versus et quibus modis caesarea maiestas Romam intraverit orationemque in laudem caesaris de victoria Africana regni Tunisii, ut ea omnia Dominationi Vestrae Reverendissimae legenda transmitterem. Quod si illa Dominatio Vestra Reverendissima prius non habuerit, non reor ingrata futura.
De novis nihil apud me ad praesens est aliud, quam quod dominus castellanus Gdanensis pridie ad me scripsit octoginta naves armatas et militibus plenas a Belgis et Hollandis contra electum Daniae regem pro tuitione Hafniae esse in itinere. Quod utinam commentum sit, non incommodaret rebus nostris. Ceterum exspecto, quando me Dominatio Vestra Reverendissima ad se vocare dignabitur, praeter illa, quae Dominatio Vestra Reverendissima ex sua erga patriam et me benevolentia concepit, multa essent alia cum Dominatione Vestra Reverendissima conferenda. Cuius paterno amori me summopere commendo Deo supplicando, ut eandem nobis Dominationem Vestram Reverendissimam quam diutissime superstitem beneque valentem et felicem conservet.
Lubaviae, XV Iuniii MDXXXVI.