Letter #1516
Ioannes DANTISCUS to [Kaspar HANNAU]Löbau (Lubawa), 1536-07-22
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Salutem.
Accepi iis diebus aliquoties tuas litteras, quae mihi fuerunt text damaged⌈[nt]nt text damaged⌉ una cum libellis excussis admodum gratae, utque quantum potes, scribas frequentius, te hortor. Praeterea, si quid ad vos de novis libris adfectui ab Erasmo et ali<i>s viris doctis editis, quos me non habere cognosces, accepta a domino Georgio Hegel pecunia mihi emis, operaque eius ad me transmit<t>es. Ceterum velim, matri tuae scribas id desiderium miser<i> defuncti mariti, quo(modo) misere extenuatur ms. extenuatat(!) ⌈extenuaturextenuatur ms. extenuatat(!) ⌉ atque exsic<c>atur, tandem exuat. Tanto tempore text damaged⌈[e]e text damaged⌉ patrem tuum, qui non vulgariter ms. vulgareter(!) ⌈vulgaritervulgariter ms. vulgareter(!) ⌉ mihi carus fuit, non luxit ms. tinxit(!) ⌈luxitluxit ms. tinxit(!) ⌉. Que Quod ni fecerit, penitus a se animum meum alienabit. Vale.
Lubaviae, 22 Iulii anno 1536.
Ioannes Dei gratia episcopus Culmensis