Letter #1528
Ioannes DANTISCUS to Mauritius FERBERLöbau (Lubawa), 1536-08-08
received 1536-08-11 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino meo episcopo Varmiensi ad manus proprias.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine mi colendissime. Salute et mei commendationem plurimam.
Ex novissimis Dominationis Vestrae Reverendissimae, quas nuntius meus mihi reddidit, intellexi, quod forsan haec a me durius accepisset, quae de iuramento scripseram, verum oro, ne aegre Dominatio Vestra Reverendissima ferat, quod id, quod mihi insolens est et quod rarius fortassis, quam plerique alii fecerim, adeo difficile mihi visum fuerit. Cum autem hoc citra animae meae periculum fieri posse putat Dominatio Vestra Reverendissima, quod iam passim a primis orbis principibus usu receptum est, obsequentem me votis Dominationis Vestrae Reverendissimae praebebo. Quicquid illa praescripserit, cum tempus postulaverit, non gravate paper damaged⌈[vate]vate paper damaged⌉ me facturum suscipiam.
Has adiunctas Dominationi Vestrae Reverendissimae inscriptas a domino Ioanne a Werdenn heri accepi, litteras praeterea ad illum serenissimi Daniae regis electi cum schedis et aliis novitatum litteris, quas dominus a Werden repetit, eas itaque et illas, quas pridie a reverendissimo domino archiepiscopo Gneznensi habui, Dominatio Vestra Reverendissima mihi remittet, quam impense rogo consilium suum paternum mihi impartiat, quomodo in iis me gerere debeam, quae a me Dominatio eius Reverendissima desiderat.
Quid nobilitas nostra molitur ex litteris magnifici domini palatini Marienburgensis Dominatio Vestra Reverendissima videbit, cuius nisi serenissima maiestas regia temerarios conatus infringet, experietur una nobiscum, quantum incommodi huic rei publicae accrescet quantumque mali in se habeat factio etc.
Non possum celare Dominationem Vestram Reverendissimam, quod heri hinc a me abiit magnificus dominus palatinus Pomeraniae, qui a domino Costka multis inductus precibus hoc messis tempore Sabbato praeterito tempore prandii huc applicuit. Summa totius rei fuit, ut reditum inter me et illum in gratiam faceret, cum satis demissa oratione ipsius domini Costka, qua fatebatur neminem se ex medio nostri gravius, quam me offendisse, ut igitur prior ignoscerem ex Christiana pietate, quantum communi causae non officiat, a me obtinuit plurimumque rogavit, ut ad Dominationem Vestram Reverendissimam intercederem, quod huic schedae deprecatoriae, in qua pauca sunt immutata, re ipsa, quemadmodum serenissima maiestas regia praescripsit, manente integra Dominatio Vestra Reverendissima non velit adversari. In ea cum mihi videatur honori nostrum omnium satisfactum, ut aliquando huius dissidii finem habeamus, contenti esse possumus. Qua de re oranti pro hoste, quod Christus nos docuit, BCz, 244, p. 150 Dominatio Vestra Reverendissima se facilem, quaeso, exhibeat. Si negotium hoc ad aulam nostram tandem devolvi deberet, cum illi indultum sit, quod toties regiam voluntatem et mandatum impune neglexerit, parum lucri, plus dispendii paper damaged⌈[i]i paper damaged⌉ et aeris et existimationis nostrae, ut nunc sunt tempora et rectrices illorum, faceremus. Quod illi est cum castellano Gdanensi, ipsi viderint, modo nos ab ea lucta feriati, quie paper damaged⌈[e]e paper damaged⌉te fruamur.
Fratrem meum Bernardum in horas apud Dominationem Vestram Reverendissimam spero futurum, quem postquam venerit, cum bona sua gratia et cumprimis ad me red paper damaged⌈[d]d paper damaged⌉ire Dominatio Vestra Reverendissima permittat. Cui me summopere commendo paper damaged⌈[o]o paper damaged⌉ eandemque Dominus Deus quam diutissime sospitet prosperetque in omnibus.
Lubaviae, VIII Augusti MDXXXVI.
Reverendissimae Dominationis Vestrae deditissimus filius Ioannes episcopus Culmensis etc. scripsit et subscripsit