Etsi ex litteris ⌊Alberti Cuon⌋ animum consiliumque meum cognoscere possis, vir clarissime, tamen officium meum esse putavi brevem hanc epistolam ad te mittere, ut memoriam mei tibi refricarem, quam tibi prorsus excidisse arbitror. Nec mirum supputo enim annos septem et eo amplius ab eo tempore, quo cum ⌊Valdesio⌋ nostro ⌊caesaris⌋ secretario mihi tibique amicissimo proxime essemus una, ubi quasi divinans fore mihi aliquando hoc expetendum, honori studioque tuo inserviens, te ob tuam auctoritatem eruditionemque singularem colebam. Quae plurimum apud me valuisse ex hoc maxime negotio potes existimare. Cum primum ⌊Augusta⌋ ⌊Vallisoletum⌋ venit, id est ad Calendas Iunias, Mercurio quodam dextro seu potius Deo Optimo Maximo, qui semitas hominum dirigit inscius rerum sortitus sum hospitium apud dominam ⌊Isabellam⌋ matrem ⌊Ioannae Dantiscae⌋ tuae filiae, quam puellam quoties video (video autem quotidie) te ipsum intueri videor. Quid multis memoria tui meumque perpetuum de tua singulari virtute et eruditione iudicium ipsaque puella miserabilis derelicta, at proinde amabilis et alia multa amore quodam honesto et sancto animum meum impulere, ut mea interesse putarem uxorem eam ducere, dummodo per gratiam tuam id fiat. Quam profecto ob hoc exspecto, quod mihi reddenda sit ratio vitae meae tum ⌊Augustae⌋ virisque non parvae auctoritatis in ⌊Hispania⌋, tum matri consanguineisque meis honestissimis eisdemque ditissimis. Ceterum, quod scire fortasse averes de condic{t}ione vitae meae, sum etiam nunc apud serenissimam ⌊Augustam⌋ eodem munere fungens, quo ⌊Valdesius⌋ noster apud ⌊caesarem⌋ olim fungebatur, sane honorifico sed laborioso. Nam praeter multa, quae mihi in dies negotia facessunt, in linquis barbaris non mediocrem operam praesto, nempe vertendis litteris Gallicis, Italicis et Latinis. Ab his muniis obeundis quidquid otii datur fere in studiis litterarum consumo Graecis praecipue et Latinis. Nec umquam adeo sum occupatus, quin exercitii gratia duas lectiones fere singulis diebus uni aut alteri amico interpreter, alteram Latinam ex orationibus ⌊Ciceronis⌋, alteram graecam ex orationibus ⌊Isocratis⌋ aut ⌊Demosthenis⌋. Reverendissimo domino ⌊cardinali Toletano⌋ sum familiarissimus, siquidem quotidie noctu apud eundem duas horas insumo, cum propter negotia publica quae mihi pleraque cum eo sunt conferenda, tum etiam propter litterulas meas, quibus ille vir gravissimus ad solatium et levamen olestorum negotiorum libenter utitur. Itaque auctorem aliquem probatum una legentes materiam colloquendi Latine arripimus, quo in genere non nihil mihi tribuit, delectatur enim maxime sermone Latino fortasse praesagiens iam nunc se ad pontificatus apicem venturum. Interdum iussu illius vel prosa, vel carmine aliqua condo, ne ille me existimet mercurium tantummodo in lingua habere. Hoc genus est oratio funebris a me tumultuarie eodem die, quo princeps Taurinorum obiit edita et pronuntiata, quam propterea ad te misi, ut si velis ex hac apo tov onychon ton leonta gignoskein, ut proverbio dicitur, eruditiunculae meae periculum facies. Reliqua de me ab ipso ⌊Cuon⌋ et aliis accipies, quae fide mea spondeo futurum, ut omnia longe ampliora quam ab ipsis de me predicantur invenis.Vale.
Paene praeterieram, quod maxime scriptum oprtuit, hoc est ⌊fili[am]⌋ et ⌊matrem⌋ ignaras huius consilii a nobis initi. Et hoc amplius quam primum a te prospici oportere ⌊puellae⌋ nimirum annum iam decimum ingressae, ne pudicitia eius apud ⌊matrem⌋ non satis spectatis moribus, et cui nihil praeter praetium dulce est, periclitetur. Nam interim, hoc est tantisper, dum hic curia agit sanctissime et honestissime educatur apud ⌊matrem meam⌋, quae in praesentiarum apud me agit, agetque aliquamdiu in curia ⌊caesaris⌋ rationes muneris administrati a marito defuncto reddens, qui dum viveret praefectus tormentorum bellicorum caesaris erat. Itaque praetextu hospitalitatis et amicitiae nostrae observatur a nobis observabiturque quam diu hic erimus. Iterum vale et ⌊Bernardum Dantiscum⌋ fratrem olim laborum meorum socium meo nomine saluta.