Eo die, hoc est XXVIII-a mensis praeteriti, quo ad Dominationem Vestram Reverendissimam ⌊⌋, ab eadem humanissimas et benevolentiae in me plenas ⌊⌋ accepi agoque pro novis, quae Dominatio Vestra Reverendissima ex ⌊Gdano⌋ habuit, gratias referoque cum his, quae Dominatio Vestra Reverendissima ex copia litterarum, quam hic frater meus Dominationi Vestrae Reverendissimae legendam dabit, unde quomodo pleraque adhuc gerantur et hereant intelliget. Quae etiam ad illustrissimum dominum ducem vicinum nostrum mitto, quo accurate consideret, quid sibi ista velint, quorsum tendant et quid opportune in his agendum. Probare non possum, quod duae regis Christierni extorris filiae sine dote extra Regnum Daniae exsulare debeant, habentes adeo potentem avunculum. Qua de re quid ad me magnificus dominus Cornelius Scepperus scribit, quaeso diligenter Dominatio Vestra Reverendissima apud se reputet. Ille quidem per me hic et per se apud illustrissimum comitem palatinum Rheni Fredericum pacem curari velit, quam bello commodiorem his, qui pro regno Daniae decertant, et nobis hic omnibus futuram esse nemo potest infitiari, verum qui fieri debeat, apud me non invenio. Misi itaque ista omnia ad illustrissimum dominum ducem, ut me edoceat, quid domino Cornelio respondendum vel quae per me fieri censeat. Nihil est, quod praestarem libentius, quam si Deus hanc tandem gratiam largiri paper damaged⌈[iri]iri paper damaged⌉ nobis vellet, ut cum domino Cornelio, quae ad utriusque partis paper damaged⌈[s]s paper damaged⌉ pacificationem concernunt conatus impenderem omnes, quandoquidem si iam fessis novum instaurabitur bellum recentibus viribus subnixum victoriaque novus bellator potiretur, qui hostibus nostris furciferis plurimum afficitur, quid nobis immineret mali in obscuro non est. Principiis certe esset obstandum commonendusque illustrissimus dominus dux vicinus noster, ut modis omnibus ad pacem animum cum suis inclinaret faceretque Dominatio Vestra Reverendissima rem, ut reor, illi gratam et apprime omnibus nobis necessariam, si quid in his pro sua prudentia ad ipsum dominum ducem perscriberet. Quod ego possum, promptum me et propensissimum offero.
Ex copia item litterarum domini ⌊Cornelii⌋ Dominatio Vestra Reverendissima accipiet, quo in silentio habitum est a nostris hoc negotium, quod ⌊maiestas regia⌋ in praestito subsidio
ill(ustrissimo) or ill(ustri)⌈ill(ustrissimo)ill(ustrissimo) or ill(ustri)⌉
duci Holsatiae voluit abditissimum esse et secretissimum, quemadmodum id ipsum per nuntium suum dominum Ioannem a Verden in conventu Marienburgensi omnibus iniunxit. Quidam ex nostris paper damaged⌈[is]is paper damaged⌉
p. 182
non verentur in conviviis haec omnia publice denuntiare, immo et conventicula ob id struunt, quae facta sunt in Strosburg, Reden et Marienburgo, caputque ms. capudque(!)
⌈caputquecaputque ms. capudque(!)
⌉ factionis inter oppidanos fertur paper damaged⌈[ertur]ertur paper damaged⌉ fuisse Petrus hospes Dominationis Vestrae Reverendissimae Graudnicensis, qui proclamavit: “ubi est pecunia, quam prius contribuimus, eam domini sine nostra scientia, in quos voluerunt usus, verterunt!” In aliis conciliabulis longe graviora contra dominos consiliarios sunt proposita, quo omnium in eos odia conflarentur. Ceterum legi litteras, in quibus scribitur Thoroniae in feriis novissimis castellanum Culmensem in compotationibus coram omnibus ad Georgium Molner, civem Gdanensem, dixisse: “Vos Gedanenses estis in foedere cum civitatibus Anshe et iuvistis ducem Holsatiae cum XIIM florenorum, quae pecunia terrarum fuit Prussiae. Eam maiestas regia iussit dari ad instantiam Ioannis a Verden palatini Marienburgensis et domini Czeme. Ego etiam sum in consilio, sed hoc sine mea scientia et consensu factum est.” Et nescio, quae alia effutiverit, quemadmodum et nuper in conventu Elbingensi, quae iratus protulit, Dominationi Vestrae Reverendissimae non sunt incognita. Sic nos in regno apud nostrates et foris passim deferimur. Quibus hoc fit auctoribus, quis nescit.
Turbamur domi, male audimus foris; nescio, quid de nobis ad tam liberas et frivolas delationes dominus noster sentiat. Ad quem omnino, ne ut
cf. Lucil. 1350 lucil. 958 nam scio Amynclas tacendo periisse ⌊Amyclae tacendo pereamuscf. Lucil. 1350 lucil. 958 nam scio Amynclas tacendo periisse ⌋, scribendum nobis est, siquidem ex conventiculis illis iam contra nos scripta sunt plurima, sed intelligo a maiestate regia non esse responsum, quod fortassis nostras exspectet litteras. Recolligat Dominatio Vestra Reverendissima ea, quae maiestas regia in his ad nos scripsit et nuntiavit et ea, quae s(e)mp(er) his pro fide nostra fideliter consuluimus, et quomodo haec omnia divulgata sunt, committat scribi litteras, quibus maiestati regiae omnia in memoriam reducantur integritasque nostra declaretur, qua tum pro rerum et temporum ratione usi sumus, rogeturque a nobis, ut nos ab huiusmodi hominum, qui omnia suae maiestatis secreta scrutari et scire volunt, in proximo futuro conventu temeritate superinscribed, in the hand of Dantiscus⌈temeritatetemeritate superinscribed, in the hand of Dantiscus⌉ asserat atque in debita auctoritate conservet. Quod si a nobi written over u⌈uii written over u⌉s, quibus potissima oneris pars incumbit, non fiet, longe graviora, si haec licentia diutius grassari permittetur, paulo post experiemur. Quantum igitur possum, impensius Dominationem Vestram paper damaged⌈[Vestram]Vestram paper damaged⌉ Reverendissimam rogo, ne nobis desimus, istiusmodique litteras concipi faciat. Subscribam oppido quam lubentissime, nobilitas praeterea et Culmensis conquesta est, quod nos dies et loca ⌊conventus⌋ pro arbitrio disponimus, cum tamen novissime serenissima ⌊maiestas regia⌋ ⌊Elbingum⌋ p. 183 nos vocavit, neque illi de consilii nostri participatione sunt, nisi in his, quando iudicantur, nihilominus adeo sunt solliciti, ut non solum nobis, verum etiam serenissimae maiestati regiae praescribere velint. Et haec omnia a paucis, qui reliquis se duces fecerunt, fiunt, maxime autem cum inoboedientia illa in armorum lustratione impune illis transiit, sumpserunt animos et cornua et nihil sibi non licere putant. Quibus moliminibus, si consultum nobis esse volumus, temporius obex est ponendus et contra tales maiestatis regiae implorandum subsidium significandumque, quod ob eas turbas, nisi maiestas eius auctoritate sua succurrat, vix de contributione quippiam in futuro conventu agi possit. Haec Dominatio Vestra Reverendissima longe exactius, quae eius est prudentia, apud se expendet, quam a me queant scribi, ad cuius nutum vel digituli crepitum me affero morigerum.
Ceterum nolim ignorare Dominationem Vestram Reverendissimam, quae cancellarius meus paulo ante ex Lovicz a reverendissimo domino archiepiscopo ad me rediens attulit episcopatum Cracoviensem domino Latalszky Posnaniensi episcopo collatum, Posnaniensem vero domino Choinszki, qui fuit Plocensis, domino Gamrath Plocensem, qui fuit Premisliensis, filio autem illustrissimi domini comitis de Tarnow cessit episcopatus Premisliensis. De officiis cancellariae adhuc tum non audiebatur, quibus essent distributa. Quinta Ianuarii praeteriti cessit e vivis illustrissimus dominus Andreas comes de Tanczin et castellanus Cracoviensis. Fertur etiam reverendissimus dominus archiepiscopus Leopoliensis viam omnis carnis ingressus.
Ex Lituania nihil certi, quam quod omnes parati irruptionem ex paper damaged⌈[x]x paper damaged⌉ Smolenszko Moscorum exspectant, quae utinam non succedat.
Queritur mihi per ⌊⌋ reverendissimus dominus ⌊archiepiscopus Gneznensis⌋ triplicem haberi ⌊senatum⌋, unum in ⌊Regno⌋, binos apud ⌊maiestatem regiam⌋, nihilque boni ominatur, quod et res ipsa declarat. Nulla vis, nullum consilium valet contra Deum, eius ut nobis clementior et mitior fiat voluntas orandum est sedulo etc.
De ecclesia mea Gdanensi sic res habet, quemadmodum cum Dominatione Vestra Reverendissima ⌊Elbingi⌋ contuli. Volui illam serenissimae maiestati regiae resignare commonens gentiles nostros, ut aliquem aptum pro eo sacerdotio exquirerent, pro quo et ego et illi ad maiestatem regiam scribere possemus, ipsi vero plurimum me per dominum Ioannem a Verden rogarunt, ut negotium hoc usque ad conventum futurum suspenderem, quod illis negari non licuit. Iam satis prolixiore scriptione Dominationem Vestram Reverendissimam fatigavi. Non restat aliud ad praesens, quam quod me eius paterno amori et benevolentiae ex animo commendo Deumque precor, ut eandem quam diutissime sospitet et prosperet in omnibus.