Reverendissimo in Christo patri et domino, domino ⌊Ioanni⌋ Dei gratia episcopo Culmensi, fratri et amico carissimo ac plurimum honorando
Binas successive Reverendissimae Dominationis Vestrae litteras, ⌊⌋, datas 1537-01-22⌊XXII Ianuarii1537-01-22⌋, septima Februarii, ⌊⌋ 1537-02-02⌊II Februarii1537-02-02⌋ datas in data praesentium accepi. Maximas agens gratias pro eo in me favore, quod et toties me suis litteris invisere, et quae istic aguntur communicare gravata non sit Reverendissima Dominatio Vestra. Sperandum est omnia felicissimum finem cum honore dominorum consiliariorum et pudore aemulorum esse sortitura. De his, quae et Dominatio Vestra Reverendissima meminit a domino Ioanne de Werden mitti debebant, nihil accepi in hunc diem. Cetera omnia in adventum proprii nuntii Reverendissimae Dominationis Vestrae vel potius eiusdem reditum (qui ut fortunatissimus sit, cupidissime opto) suspensa facio. Interea pientissimus Deus Reverendissimam Dominationem Vestram servet, prosperet sanamque reducat ex animo precor. Hic in Prussia (gratiae Christo), quatenus mihi constat, omnia salva sunt.