Letter #16
[Ioannes DANTISCUS] to [Andrzej ZEBRZYDOWSKI]s.l., [1546-12-07]
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissime mi Domine.
Tametsi litteris manu mea ad Dominationem Vestram Reverendissimam per spectabilem dominum Georgium Scheffke praeconsulem Gedanensem, affinem meum, datis dedignata sit respondere, quin potius coram nonnullis contemptim Dantiscum verbis non admodum amicis afficere se non continuerit, nihil tamen in eo erga Dominationem Vestram Reverendissimam benevolentiae meae observantiam laesam sentio, quae, ut hanc schedam praescriberem, effecit. Infitias iri nequit, nos aliquando fuisse tenebras, nunc autem oramus sedulo, ut lux simus in Domino, qui corda novit omnium et ad se redeuntes non reicit poenitentes.
Ego quidem quorundam apud nos calumnias, qui gynaecium in comitatu Dominationis Vestrae Reverendissimae reprehendebant, quantum potui pro honestate Dominationis Vestrae Reverendissimae refellebam, qua item in re socium habui reverendissimum dominum Culmensem. Quae nobis refertur compensatio, liquet, cum ille de haeresi et de ingluvie Dantiscus ex quadam vehementia, quam olim accedens aetas temperabit, insimulatur, super quibus Dei sit iudicium. Quodsi etiam tales essemus, non traduci, sed fraternis commonitionibus ex errore nos abduci oporteret. Hoc si fieret, certo sibi Dominatio Vestra Reverendissima persuadeat, fore ut agnoscentes errorem resipiscerent, atque etiam gratiam haberent.
Ne itaque in ea de nobis opinione persistat, verum ab iis, qui nos penitius norunt, de vita moribusque nostris disquirat, rogo. Tum forte mutabit et sententiam, et benevolentiorem in nos concipiet mentem. Quod ad me attinet, si quid ex officio, ad quod iusiurandum me astrinxit, facio non satis Dominationi Vestrae Reverendissimae gratum, ne ob id, quaeso, causari velit me a nostra olim inter nos inita amicitia descivisse, quam apud me firmam esse, vel hoc praebeat indicium, quod hic, apud ecclesiam meam, si qui dioecesis Dominationis Vestrae Reverendissimae sacris initiari postulaverint, me studiosum offero suffraganeum. Qua in re si ex veteri amore voluntatis suae certam significationem mihi fecerit, acceptum mihi erit hoc a Dominatione Vestra Reverendissima plurimum.
Cui commendatissimus esse cupio etc.