Venit huc 25 huius hic Vestrae Reverendissimae Dominationis nuntius ipsoque die litterae distributae sunt. ⌊Maiestati reginali⌋ copiam illam ⌊⌋ ad ⌊dominum de Nassaw⌋ interpretatus sum, placuit suae maiestati tanta Vestrae Reverendissimae Dominationis diligentia, hoc tamen ad rem pertinens cupit, ut domino ⌊Georgio Hegel⌋ scribatu[r], quo habendo litteras a domino comite suae maiestati (per me, si libet) legendas offerat, priusquam in ⌊Prussiam⌋ Dominationi Vestrae Reverendissimae ferantur, ne mora obsit, ut plerumque solet.
Christianam et paternam Vestrae Reverendissimae Dominationis admonitionem obvio pectore animoque gratissimo accipio, licet, ut verum, quod sentio, dicam, plus semper crapula quam ⌊Venus⌋ mihi nocuit, illa enim hanc peperit, utraque autem infirmum corpus facit, primas tamen partes crapulae do, video enim apertis oculis, quo me deduxerit. Ex illa enim capitis mei vertigine secutus est hactenus mirabilis tinnitus in altera aure, cum perpetuo pituitae per nervos defluxu. Non tamen in toto me medicis dedi, solis decoctionibus herbarum loco sirupi usus sum fidens naturae fortiori; consulunt, ut post festa minuam sanguinem. Interim anima, cui Reverendissima Dominatio Vestra consulere videtur plus quam corpori, per veram contritionem curetur.
⌊Sculptor⌋ ille quoque aeger fuit hoc tempore, ob hoc non paravit illa insignia huc usque, verum infra 15 dies promittit fore parata.
Serenissimi ⌊principes⌋ mei determinarunt post dominicam condu[ctus] Paschae in ⌊Czyestochowo⌋ proficisci, timeo autem ne podag[ra] regis impediat eam devotionem. Quod si Vestra Reverendissima Dominatio veli[t] ad eorum maiestates mittere nuntium, ut speratur, cum nescio q[uo] unguento, consulto ordinabitur, ut versus ⌊Czyestochow[o]⌋ inquirendo de rege eat, quandoquidem audio parum extra rectam viam fore iter etc.
Dominus ⌊Georgius Hegel⌋ male habet ex pituitae descensu per t[otum] corpus semperque calores patitur, dominus Deus vir[um] bonum incolumitati restituat.
Dominus ⌊Fabianus Czema⌋ promisit se hic futurum ante f[inem] Aprilis, ipse poterit huc ferre, si quid mittere vole[t] Vestra Reverendissima Dominatio, nec erit necesse proprium nuntium mit[tere]. Ex ⌊Italia⌋ scribunt ⌊caesarem⌋ in ⌊Lumbardia⌋ fore me[n]s[e] Maii, interim ⌊Neapoli⌋ et in aliis regni civitat[ibus] fiunt munitiones ad resistendum ⌊Turcis⌋.
Victorem iuvi in una re, ut finem habeat cum scriba seu secretario ⌊consulum Cracoviensium⌋ super debito.
In causa autem cum episcopo statur, licet sit citatus, tam[en] nemo apparet accusator, nescio quid sequetur, ips[e] stat in negativa.
Rumor incertus hic sparsus erat de 80 milibus caesar[is] militibus a ⌊Gallis⌋ nescio ubi prostratis, sed ne[mo] credit, praeterea hoc tempore nil certi restat.
De nostra nobiliumque bellica expeditione futura aestate sap[ien]tiores nil fore existimant, soli illi magnanimi et mag[ni]crepi minitando bellum sperant.
21 huius scripsi Dominationi Vestrae Reverendissimae ea, quae se offerebant per nuntium ⌊domini de Baysen⌋.
Commendo me solitae gratiae Dominationis Vestrae Reverendissimae, quae felicissime valeat.