Letter #1615
Anselmus EPHORINUS to Ioannes DANTISCUSRome, 1537-04-01
received [1537]-07-16 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo clarissimoque Domino, domino Ioanni Dantisco episcopo Culmensi, coadiutori Warmiensi etc., domino atque patrono suo in maioribus observando
Πολλὰ χαίρειν.
Non mihi voluntas, Praesul clarissime, non occasio, non veteris mei in Tuam Celsitudinem studii ac amoris oblivio, non denique iustum scribendi argumentum, sed audacia, sed orationis lepos ac scribendi venus, sed verborum ac sententiarum sylva, quibus tanti viri occupationes sanctiores interpellarem, mihi defuit. Scio enim, quantum cum Athlante iam multis annis reipublicae Poloniae onus sustinueris, nec enim minus cum Scipione otiosum te esse, quam cum sis in otio, minus officiosum cum Cathone, quam cum sis in officio, ignora<bi>lis sit igitur tuta nostri silentii merces, verum ne et hoc, ut Amyclas, ut multorum denique amicitias, ita meum in Tuam Celsitudinem (quam fideli apud externos homines preconio, ut olim apud Polonos summa admiratione et pietate colui), perdat studium, hac praesertim occasione Ephorinum Tuae Celsitudini in memoriam et amorem reducere placuit, qui diis immortalibus semper habui gratias, quod mihi tecum longe omnium, qui ad verae eruditionis et pietatis pervenere culmen, iustae amicitae litterarum ergo contractae olim leges intercesserint. Ego durum adhuc longa peregrinatione volvo saxum, te vero virtutis et candoris tui condigna accepisse praemia gaudeo precorque superos, ut perpetuae, ut salutares ac subinde novi honorum tibi eveniant tituli.
Qui has Tuae Celsitudini obtulit, compatriota meus est, vir pius atque sincerus. Vi superum multum terris iactatus et alto, vix tandem paupertatis et senectutis suae domicilium repperit, quod auspicatius inhabitare Tuae Celsitudinis auctoritate atque patrocinio cuperet, qui et me sua commendatione Tuae Celsitudini tandem et notiorem, et gratiorem reddet.
Sunt in Polonia praeter maecenatem meum, magnificum dominum Severinum Bonerum etc., viri mihi amicissimi, qui spem canonicatus Warmiensis longo iam tempore mihi facere non cessant. Quorum calculis si et Tuae Celsitudinis accesserit, certior spes erit, brevi consecuturum me, quod illi recipiunt.
Valeat Tua Celsitudo diu ac feliciter. Salutem cum summa commendatione officiosissimus alumnus meus Ioannes Bonerus Tuae Celsitudini adscribere iussit.
Romae, Calendis Aprilis MDXXXVII.
Tuae Celsitudinis addictissimus cliens Anselmus Ephorinus, artium et medicinae doctor scripsit