Letter #1622
Hieronymus AURIMONTANUS (GÜRTLER von Wildenberg) to Ioannes DANTISCUSThorn (Toruń), 1537-04-10
received [1537]-04-14 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo domino Ioanni Culmensis diocesis episcopo
Salutem plurimam dico.
Nuntius Reverendissimae Paternitatis Tuae Cracoviam missus, cui mandatum erat, quo cartulas publicationis studii Culmensis stanneis formulis excuterentur, huc non est reversus. Rogo itaque Reverendissimam Paternitatem Tuam, ut si cartulas nuntius ille per alium attulit, quo mihi aliquot numero mittantur, tempus enim est, ut ubique affigantur. Sunt enim complures hic, qui studii huius apertionem exspectant. Baccalaureum quoque, quem Reverendissima Paternitas Tua secum habet Amusum, in Culmen quamprimum mittat ob lectorum penuriam. Mathiam preterea in singulas horas exspecto eumque brevi venturum spero. Vale, Pater Amplissime, meque tibi commendatum habe.
Ex Thorn, X Aprilis 1537.
Tuae Reverendissimae Paternitatis cliens Hieronymus Aurimontanus, artium et medicinae doctor, civis Turunensis