Letter #1623
Stanisław AICHLER to Ioannes DANTISCUSRome, 1537-04-10
received [1537]-07-16 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri
Cum sui humillima commendatione plurimam salutem et perpetuam felicitatem optat. Amplissime clarissimeque antistes.
Quod et ignotus et rudis Tuam Celsitudinem ineptis scriptis ita libere seu verius temere interpellare ausus sim, non iniuria profecto impudentiae macula essem aspergendus.
Verumenimvero cum ex domini
Saepius equidem Tuae Celsitudinis liberalitatem tam erga studiosos, quam ceteros omnes, omnium ore constanter predicari audivi, nunc vero isthanc communem hominum de Tua Celsitudine opinionem longe verissimam cognosco sentioque. Quin ipsemet Tuae Celsitudinis munificentiae incomparabilem magnitudinem ubique honorificentissime profiteri et effere auspicor. Tua enim Celsitudo, dum superioAAWO, AB, D. 4, f. 109vribus probably
Unum hoc modo adiiciam: persuasissimum esse velim Tuae Celsitudini omnes meorum studiorum conatus et fructus in Tuae Celsitudinis AAWO, AB, D. 4, f. 110r laudem, honorem, commodum redundaturos. At summis precibus a Tua Celsitudine contendo me interea, quamtumvis indignum, certe promptissimum, suis clientulis adnumerare dignetur, ex sola enim gratia Tuae Celsitudinis me beatissimum iudico. Cui me iterum atque iterum de meliori nota commendo.
Deus Optimus Maximus Tuam Celsitudinem nobis quam diutissime in florenti valetudine conservet.
Datum
Tuae Celsitudinis humillimus et addictissimus clientulus