Letter #1641
Martin von ZEHMEN (CEMA) to Ioannes DANTISCUSKulmsee (Chełmża), 1537-05-17
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Iohanni Dei gratia confirmato episcopo Culmensi administratorique Pomezaniensi et sacrae maiestatis regis Poloniae oratori, domino suo gratiosissimo et colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime.
Debita facultatis et orationis commendatione praemissa.
Scripsi aliquotiens de his, quae in dominio et episcopatu Reverendissimae Paternitatis Vestrae aguntur. Litterae an perlatae, aut desidia latorum neglectae sunt, scire nequeo nullo responso habito.
Hic spe inani desideratissimi adventus Reverendissimae Paternitatis Vestrae non absque singulari perturbatione animi cotidie detinemur. Faxit Altissimus, [ut] tandem in brevi desuper consolationem habeamus.
Frumenta ad ... vendi ... deducta sunt, sed non vendita. Mercator ille per suum nuntium satis ... pretio in Gedanum praesentanda non absque magno Reverendissimae Paternitatis Vestrae dispendio et damno habere voluit, quod inconsultum videbatur. Pace in mari constituta, meliori foro vendi possunt. Sunt in toto citra LXX lastae utriusque frumenti, de quo tritici XVII lastae civibus Culmensibus venditae sunt ad praestam, quilibet modius pro VIII grossis et I solido. De frumentis per me hucusque nil perceptum aut expositum, de aliis proventibus castra et praedia hactenus provisa sunt.
Me humili animo Reverendissimae Paternitati Vestrae recommendo et obsequia offero, et eandem felicissime et diutissime valere exopto.
Ex Culmense, octavo die Ascensionis Domini anno eiusdem etc. XXXVII-o.
Eiusdem Reverendissime Paternitatis Vestrae humilis servitor Martinus Czeme canonicus Culmensis