Accersitus, immo iussus, contuli me huc ex sinodo, et veni paene nudus, neque enim praeter duas vestes tuli mecum, et famuli nunc vestibus itinerariis tantum induti incedere coguntur, sperabam enim me mox rediturum ad ⌊episcopam meam⌋, sed alia fuit voluntas serenissimorum ⌊principum⌋ nostrorum, qui traxerunt me huc, ut interessem tractatibus habendis cum nuntiis ⌊regis Romanorum⌋ et ⌊Moschi⌋, quos exspectamus, et ⌊Valachi⌋, qui iam sunt hic. Nescimus, quod nam commodi allaturi sunt isti tractatus, si tamen pax constituetur cum ⌊Valacho⌋, revocabitur expeditio generalis. Male nos habet, quod adeo tardant venire nuntii ⌊regis Romanorum⌋, et ⌊maiestas regia⌋ cogetur hinc solvere circa ferias Divi Ioannis et relinquere forsan aliquos consiliarios ad
tractandam
pacem cum ⌊Valachis⌋, ubi nuntii Ferdinandi regis sero venerint.
Mitto litteras regias ad ⌊summum pontificem⌋ et ⌊cardinale[m] protectorem⌋, in nullo mutatas ab exemplo, quod misit Vestra Dominatio Reverendissima. Mitto et quas optat ad ⌊Soboczki⌋, verum pauco tempore ipse mansurus est ⌊Romae⌋, nescio, an exspectabit, donec perferantur istae ad eum.
Quid statuerit in mente sua ⌊regia maiestas⌋ de archiepiscopatu Gnesnensi, nondum liquet. Conicio tamen, una et alii, qui penitius noscunt morem ⌊regiae maiestatis⌋, sublimaturum dominum ⌊Cracoviensem episcopum⌋ ad primatum ⌊Regni⌋, ut me in perpetuo iugo semper habeat, putant enim et nescio quin imprud[enter] suadent quidam, quasi me absente ab aul[a] negotia [et] actiones publicae et privatae frigeant. Haec meo malo cuduntur. Video ego ⌊regiam maiestatem⌋ inclinatam, ut secundum persuasionem istorum faciat. Iuvant tamen alii, qui laborant, ut officium cancellariae a me auferatur, quo ego quam libenter carebo, sed nollem in episcopatu Cracoviensi directorem agere cancellariorum , quod ipsi persuadent. Quo fit, ut minus ambiam episcopatum Cracoviensem. Quid fiet, effectus declarabit. Alia occupationes ingentes non sinunt.
Pro novis habeo gratias. Apud nos nihil habetur scriptu dignum.
Commendo me fraterno amori Vestrae Dominationis Reverendissimae. Quae feliciter valeat.