Letter #165
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1522-11-16
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Nobili et egregio Ioanni Dantisco secretario et oratori nostro fideli dilecto
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lituaniae, Russiae, Prussiaeque etc. dominus et heres
Nobilis fidelis dilecte.
Accepimus litteras tuas Anthuerpii datas, quibus, quod nobis copiose omnia, quae tunc se offerebant, descripsisti, nihil nobis gratius facere potuisti, et hortamur te, ut idem semper per omnem occasionem facias. Non habemus in praesens aliud, quod agendum apud caesaream maiestatem tibi committamus praeter ea, quae iam a nobis accepisti, quibus ut celerius et magis ex voto fieri poterit confectis ad nos redire matures. Ceterum mortuo Romae oratore nostro reverendo olim Erasmo episcopo Plocensi contulit summus pontifex episcopatum ipsum Plocensem fratri magistri Prussiae. Quae res ut nobis toleranda sit, tu ipse melius nosti quam scribi possit, nam praeter quod hostis nobis obtrusus sit, etiam perniciosissimum esset, ut nobis aliquis alter praeter nos, consiliarios nostros et eos primarios statuere deberet. Quare agas diligentissime apud caesaream maiestatem, ut si ipse summus pontifex perstare velit in ea dispositione sua et eum, quem nos illi commendavimus, confirmare denegaret, dehortaretur illum litteris suis eius maiestas caesarea ab hoc instituto, nam nos, etiamsi bellum esset ob hoc resumendum, id nullo pacto admittemus. Commisimus Ioanni Boner, uti viaticum tibi adaugeat, tu, ut celerius ad nos redeas et negotia nostra recte obeas, curato.
Datae Vilnae, die XVI Novembris M-o D-o XXII-o, Regni nostri anno sexto decimo.
Ad mandatum proprium regiae maiestatis
Sigismundus rex subscripsit