Letter #1663
Gonzalo PÉREZ to Ioannes DANTISCUSValladolid, 1537-07-10
received [1537]-10-07 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino meo observandissimo, domino Ioanni Dantisco episcopo Culmensi
Reverenissime Domine, domine observandissime.
Fuit mihi iamdiu cum Gratiano Aldereto arctissima amicitia, tum ob singulares virtutes, quibus ipsum praeditum esse cognovi, tum ob insignem eruditionem, qua cuivis nostrae nationis facile conferri potest. Is tuae in se gratitudinis et benevolentiae ac in omnes studiosos humanitatis memor volensque suae in te affectioni et observantiae, ut par erat, respondere, nulla alia re inductus filiam tuam naturalem indotatam, derelictam, et tuo, et omnium praesidio destitutam uxorem duxit cum maximo omnium applausu.
Mihi fuit longe gratissimum videre in homine numeratae tantum amicitiae fervorem, ut tui memoria omnes alias difficultates superaret, neque spe pretii, quod in praesentiarum ubique maximi fit, eam acceperet, sed tantum, quod tua filia esset. Et propterea amicorum omnium et meae praesertim partes sunt Dominationem Tuam Reverendissimam admonere, ut et filiae, ac generi memor tuae dignitati, erga filiam pietati et erga generum humanitati correspondere velis, quo officio te digna praestitisse et unico munere ambobus consuluisse videberis, me autem ita devinctum reddes, ut neminem sis habiturus in Hispania, qui tui sit magis studiosus.
Interim vale felicissime.
Vallisoleti X Iulii 1437
Reverendissimae Dominatoni Vestrae humilis cliens Gondisalvus Perez