Letter #1667
Alexander SCULTETI to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1537-07-11
received [1537]-07-15 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia <episcopo> Culmensi et administratori Pomezaniensi, domino meo observandissimo et gratioso
Humili commendatione cum obsequiorum meorum exhibitione praemissa.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Iniunctum fuit mihi nudiustertius munus legationis obeundae in Cracoviam, quod tametsi viribus meis accomodum non est, detrectare tamen nequivi. Statui itaque hinc ire XVIII huius Iulii recta ad Dominationem Vestram Reverendissimam in Lubaviam concessurus, ita ut ibi sum feria quinta ad vesperam atque de omnibus, quae in rem Dominationis Vestrae Reverendissimae erunt, latius locuturus.
Quam haec pro officio et studio meis erga Dominationem Vestram Reverendissimam nolui celare
Me eidem interim sinceriter commendando.
Ex Frauenburg, XI Iulii MDXXXVII.
Eiusdem Reverendissimae Dominationi Vestrae deditissimus Alexander Sculteti