Letter #1670
Hieronymus AURIMONTANUS (GÜRTLER von Wildenberg) to Ioannes DANTISCUSThorn (Toruń), 1537-07-12
received [1537]-07-15 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo Domino Ioanni Culmensis ecclesiae praesuli
Salutem plurimam dico.
Iussu Reverendissimae Paternitatis Tuae, Praesul indulgentissime, coemi baccalaureo Ioanni Cervimontano Culmensis studii praelectori vigilantissimo, tunicam caligas, diploidem camiseasque, calceos quoque, reiectis prioribus vestimentis, ne ob morbi illius contagionem quispiam illum abominaretur. Habet ob id Reverendissimae Paternitati Tuae gratias nullo umquam saeculo intermorituras, quod te nullis suis meritis eum nactus est maecenatem, qui non modo vitae suae consuleret, sed etiam vestimentis. Hinc est, cum aliud praestare non possit, perpetuo tamen se Deum Optimum Maximum pro salute tranquillitate ac felici statu episcopatus tui ac tuorum omnium oraturum pollicetur.
Reliquum autem est, Pater Amplissime, cum miser hic inoportune satis a cirurgico suo impetitur, cui cogitur X florenis pro mensa et impenso labore numerare, qua in re ego nomine Reverendissimae Paternitatis Tuae sponsor sum. Et cum hic solvendo non sit, impensissime rogat Clementiam Tuam, velit illi consulere X aureis nummis, quibus absolvat hominem illum cirurgicum; quam pecuniae summulam rursus ex scholae laboribus ac stipendio sese corrasurum spondet atque Reverendissimae Paternitati Tuae suo tempore cum magna gratiarum actione dissoluturum. Rogo itaque Amplitudinem Tuam, qua in omnes pauperes es munificentissimus, ne deseret hominem hunc frugi et quidem gratissimum ab omnibus desertum, quod ego erga Amplitudinem Tuam pro viribus promereri conabor. Ego vero nihil ab homine posco pro non mediocri cura mea, qua illum ter a febribus (recidivam passum) levavi nil desiderans, nisi aromatarii absolutionem (marcis tribus) et candidi nominis tui splendorem gratiam et favorem. Valeat Reverendissima Paternitas Tua in annos perpetuos.
Datae Turin, ex edibus meis, XII Iulias, anno ab orbe redempto 1537.
Vestrae Reverendissimae Paternitatis cliens Hieronymus Aurimontanus, artium et medicinae doctor
Postscript:
Ego nepotes Reverendissimae Paternitatis baccalaureo speciatim erudiendos commisi.