Letter #1676
Luis NÚÑEZ CABEZA DE VACA to Ioannes DANTISCUSValladolid, 1537-07-22
received [1537]-11-11 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo ac magnifico Domino, domino Ioanni Dantisco [episcop]o Culmiensi
Salutem plurimam.
Ne ignotum hisce Te litteris compellare existimes, Reverendissime Domine, is ego sum, qui olim Canariensis episcopus, nunc vero Palentinus apud dominum cancellarium Mercurinum conveniebam, unde ea mihi Tecum orta familiaritas est, ut alienum non duxerim tali praesertim oblato negotio ad Te familiarius scribere.
Gratianus Alderetus egregiis moribus ac eruditione non contemnenda exornatus est, olim mihi pernotus atque in paucis carus. Is filiam Tuam Ioannam Dantiscam, quod felix faustumque sit, sponsam accepit, cuius sponsalibus, cum multi egregii viri convenissent, et ego non illubenter interfui atque adeo interfuisse gaueo, cum puella ipsa ita Te referret, ut omnino ex illa agnosci possis. Quare licet iuvenis candor nullius egeat commendatione, tamen et gratissimum mihi feceris, et ipsum perpetuo obligaris, si benignitas tua gratissimo eius, quo hic usus est, animo responderit.
Vale.
Vallisoleti, die XXII mensis Iulii, anno virginei partus 1537
Eiusdem Dominationi Vestrae studiosus et addictus C(abesa) L(udovicus), episcopus Palentinus, comes(?)