Letter #1679
Kaspar HANNAU to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1537-08-07
received [1537]-08-14 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia [episcopo] Culmensi et ad[ministratori] episcopatus Pomeza[niensis], domino et avunculo suo clementissimo
Salutem et sui quam humillimam commendationem.
Ex matris mei litteris, Praesul ornatissime, intellexi Reverendissimae Amplitudini Tuae animus fuisse mihi scribendi at in gravissimis istis sanctissimisque occupationibus, quae quidem non sum nescius, quantopere Reverendissimam Amplitudinem Tuam domi forisque distringant, oblivioni tradidisse. Atqui iucundas satis gratasque et bene longas accepi litteras, cum Reverendissimam Amplitudionem Tuam et salvam et incolumem esse audivi, quid enim gratius adferre aut libentius audire possum? Id exopto, id diurne nocturneque precationes humillimae precantur, ut servator Iesus Reverendissimae Amplitudinis Tuae amicis, ut ovibus subditisque suis, ut patriae denique in aeternum servare, praeterea et ornare et augmentare desistat umquam. Porro, ut coniecto, de libris coemendis me certiorem reddere voluit. In eo, Praesul Ornatissime, praetermissum est nihil. Reverendissima Amplitudo Tua quocumque exinde scribat, quibus careat, omnes fere (quorum cathalogum Reverendissima Amplitudo Tua penes se habet) adhuc habentur et distrahuntur etc.
Nova, quae hic promulgata sunt et haberi possunt, Reverendissimae Amplitudini Tuae (quam Deo Optimo Maximo, dum nihil, quod eandem Reverendissimam Amplitudinem Tuam scire oporteret, habeo aliud, eo usque commendo, ut aetatem annosi Nestoris vivendo non solum adaequet, verum etiam superet) mitto.
Datae Cracoviae, VII Augusti, anno Dominicae Incarnationis MDXXXVII.
Reverendissimae Amplitudinis Tuae infimus clientulus Casper Hannow