Praesentium ostensor, Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor, reddidit mihi a Reverendissima Dominatione Vestra ⌊⌋ a die 1537-08-12⌊12 Augusti1537-08-12⌋ in ⌊castro Lubaviensi⌋ datas, in quibus adeo prolixe ac diligenter diuturnioris silentii sese excusandum mihi duxit, ut me eius propemodum pudeat, quasi vero ego is sim, qui istiusmodi officii quicquam ab Illa requiram, et non potius, qui ita me erga Reverendissimam Dominationem Vestram comparaverim, ut etiam perpetuo libenter ei serviam et quemquam alium eius in me gratiae fructum proponam, quam ipsam gratiam. Ego profecto etsi hactenus habui nihil, quod ad Reverendissimam Dominationem Vestram scripsissem, tamen vel hunc saltim in usum conscriptas daturus fueram ad illam litteras, quibus optatam eius valetudinem pro officio invisissem, si interea de ullopiam comperissem, qui ad Reverendissimam Dominationem Vestram profecturus fuerit. Quam in partem rogo, ut hoc meum silentium accipiat.
Quod vero ad id attinet, ut in his de negotio ecclesiae Varmiensis tractatibus apud ⌊serenissimam maiestatem regiam⌋ meam operam Reverendissimae Dominationi Vestrae darem, id equidem, si hic illius maiestas adesset tam sedulo atque enixe facerem, ut in eo et veterem amicum et praesentem servitorem suum officio studio, fide concedentem nemini agnovisset. Dolet itaque non posse hac in re Reverendissimae Dominationi Vestrae morem gerere, atque id eo magis, quod ne apud ⌊reginalem quidem maiestatem⌋ meum me officium facere licet, ut quae et ipsa nunc quoque abest peregre hinc voti exsolvendi gratia profecta. Quod tamen unum licet, quantum scribendo assequi potero, litterarum commendatione humili apud ⌊utrumque principem meum⌋ officium cupide atque fideliter Reverendissimae Dominationi Vestrae praestabo.
Quod me Reverendissima Dominatio Vestra de rebus novis certiorem facere gravata non est, plurimam ac debeo Illi ago gratiam. In vicem autem,
quas me Reverendissima Dominatio Vestra poscit, quasque ego habeo, praesertim quae ex ⌊Italia⌋ atque ⌊Germania⌋ de ⌊caesare catholico⌋, ⌊caesare Thurco⌋, ⌊rege Gallo⌋ offeruntur, in schedis praesentibus inclusis descriptas Reverendissimae Dominationi Vestarae mitto.
In rebus Ungaricis sunt haec ⌊Leonardus von Weltz⌋ capitaneus in Ungaria
sacratissimi
⌊Romanorum regis⌋ ad res gerendas meae cum eis copiis, quas principes et civitates imperii regi supetias dederant. Castris apud Apenas positis usque adeo ab hostibus urgebatur, ut vim amplius non ferens valle fossaque sese cum suis cingeret tractatque plus mense, quoad supervenit dominus ⌊Lasski⌋ palatinus Siradiensis cum ea manu, quam ducatus Slessiae et marchionatus Lusaciae hinc maxime conducere curarunt. Eius adventu soluta fuit castrorum obsidio, pugnandi tamen potestatem hostis non faciebat quamvis ad Teviscum usque a Ferdinandinis pulsus esset, quin etiam delapsi statim fuerunt. Quare Ferdinandini ad opugnandas arces conversi sunt nuncque adeo castrum Scharisch oppugnant incerta etiam fortuna neque enim segnius a propugnatoribus res geritur.
Quid in ⌊Russia⌋ a nostris agatur, non gravarer Reverendissimae Dominationi Vestrae scribere, nisi certum haberem de hoc rerum genere a reverendissimo domino ⌊nominato Cracoviensi⌋ abunde Reverendissimae Dominationi Vestrae scribi.
Et nonnihil earum rerum asperseram ego quoque in his ⌊⌋, quas superioribus diebus ad Reverendissimam Dominationem Vestram scriptas domino ⌊Iosto Ludovico⌋ transmittendas istuc commisi, quas se misisse eidem dixit. Commisi eidem et litteras illustrissimi principis domini Ottonis Henrici palatini Rheni, quas huc mihi eius nuntius pertulerat cum fasciculo quodam cerata involuto, in quo poculum aureum esse, conicio ab illius dominatione magnifica Reverendissimae Dominationi Vestrae missum. Hoc hactenus mittere non dabatur nec per hunc potestatem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitorem mittendum videbatur. Sed intra proximum triduum mittetur spero, erit enim mittendi tuto facultas, quae hactenus non scit. Aliud in praesens scripto occurrit nihil. Quod igitur reliquum est,
commendo me meaque servitia Reverendissimae Dominationi Vestrae, de quibus nihil magnifice Reverendissimae Dominationi Vestrae pollicebor tantum eam rogabo, ut eis ad omnes usus suos uti non dubitet, quod quam frequentissime faciet, tam maxime in eo suam erga me voluntatem et gratiam declarabit, quam et maximii equidem facio et ut in ea me conservet, rogo. Opto Reverendissimam Dominationem Vestram optata quaque fortuna affluentem ex animi sui sententia bene feliciterque diu valere.