» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #1694

Bona Sforza to Ioannes DANTISCUS
Szydłów, 1537-08-27
            received [1537]-09-04

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, in secretary's hand, BCz, 3465, p. 263-266

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

[Reverendo in] Christo patri, domino [Ioanni Dantisco] episcopo Culmensi, [sincere] nobis dilecto

Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Littuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. domina et heres etc.

Reverende in Christo Pater, nobis sincere dilecte.

Accepimus litteras Paternitatis Tuae, illis quoque inclusas has , quas i[l]lustris comes a Nassau transmisit vertique eas in Latinum curavimus, ex quibus omnia, quae per nos exspectabantur, plane intelleximus. Gratum nobis exstitit, ut quae habemus in hoc negotio quam plures tractatus explicare animum nostrum valeamus et amplecti tandem, quod poti[u]s fore iudicabimus. Tua igitur Paternitas quemadmodum suo Marte hoc negotium proposuit, ita eodem quoque illud absolvat, hac quippe condicione interposita, ut de nobis vel minimum praesumi non possit, quo hoc negotium tractari per nos coeptum sit, nostrae si quidem auctoritati non parum detrahi videretur, confidimus tamen hoc dexteritati Paternitatis Tuae.

Venerabilem custodem Varmiensem, quem nobis commendat Paternitas Tua, illius virtutis et intercessionis Paternitatis Tuae rationem libenter habebimus faciemusque apud sacram regiam maiestatem commendatum illum. Remittimus etiam litteras illas, quas a nobis remitti Paternitas Tua postulavit.

Quae bene valeat.

Datae in Schydlovo, feria secunda post festum Bartholomaei M-o D-o XXXVII-o.

Ad mandatum proprium sacrae maiestatis reginalis