Reverendissime in Christo Pater et Domine ac amice mihi tamquam pater colendissime. Salutem et obsequiorum meorum accuratissimam commendationem.
Multorum amicorum meorum cotidianis precibus fatigatus, nuper ad Dominationem Vestram Reverendissimam litteras dederam, quidem in commendationem cuiusdam ⌊Hispani iuvenis⌋ tum honesti, tum litterati, qui vehementer ambiebat nuptias ⌊filiae⌋ Dominationis Vestrae, quam in ⌊Hispaniis⌋ reliquit. Verum dum Dominatio Vestra mihi tardiuscule respondet, intelligo ex amicorum litteris eundem ⌊iuvenem⌋, qui tum procum agebat, factum esse maritum ⌊filiae⌋ Dominationis Vestrae Reverendissimae matrimoniumque utrimque consumatum transactumque esse, quod Deus bene fortunet. Proinde cum ita res ceciderit, Dominationem Vestram studiose hortor, velit meminisse se esse patrem ⌊puellae⌋ et praefatum ⌊iuvenem⌋, quem mihi amici ab eruditione et modestia certatim commendant, non gravetur promovere. Accepi his diebus aliquot litteras Dominationis Vestrae Reverendissimae inscriptas, quas complusculos dies apud me remoratus sum eo, quod non haberem ullam mittendi commoditatem. Nam hoc in loco nullus est usus postarum et raro hinc istuc commeatur. Nunc vero nactus opportunitatem cuiusdam nuntii Vratislaviensis eas ad Dominationem Vestram transmitto ex quibus, ni fallor, plenius intelliget negotium ⌊filiae⌋ suae. Nam sunt et inter illas litterae ipsius ⌊adolescentis⌋, qui, quantum intelligo, nescio quid rei non magni momenti a Dominatione Vestra flagitat. Quamobrem eandem affectuosissime rogo et obtestor, ut tum propter nomen ⌊filiae⌋, cuius ille iam maritus effectus est, tum in gratiam et intuitum meum praefatum
BK, 230, p. 16
adolescentem velit habere commendatissimum ad quod paternus amor et ipsa honesti ratio ac amicorum preces Dominationem Vestram Reverendissimam flecteri debent.
Nova habentur ex Sclavonia pro horum temporum condi hidden by binding⌈[ndi]ndi hidden by binding⌉cione satis grata. Nam dominus ⌊Ioannes Catzianer hidden by binding⌈[ner]ner hidden by binding⌉⌋ ⌊regiae Romanorum etc. maiestatis⌋ capitaneus supremus habet hidden by binding⌈[abet]abet hidden by binding⌉ exercitum XX milium exercitatorum militum quem hidden by binding⌈[em]em hidden by binding⌉ basan Albaegraeciae non audet cum suis copiis exspectare hidden by binding⌈[ctare]ctare hidden by binding⌉, sed pedem referre conatur, quem dominus ⌊Ioannes Catzianer⌋ acriter insequitur. Si quid successerit litteris hidden by binding⌈[litteris]litteris hidden by binding⌉ dignum, Dominationi Vestrae significabo, quamprimum potero, quamvis hidden by binding⌈[amvis]amvis hidden by binding⌉ tabellariorum operam non habeamus hic usque quaque obviam.
Negotia pacis Hungaricae ita adhuc incerta sunt, ut hidden by binding⌈[ut]ut hidden by binding⌉, quid de illis ad Dominationem Vestram scribam, nescius sim, nam hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ ⌊vaivoda⌋ oratores suos, qui hic aderant, re indecisa Vaciam hidden by binding⌈[aciam]aciam hidden by binding⌉ revocavit. Tractatus tamen non sunt penitus dirupti, quod vero ex ipsis contigerit Dominationem Vestram ante meum ex hoc, loco discessum diligenter admonebo.
Quam Dominus Deus diutissime sospitet. Cui me et offi(cia) mea tamquam domino et amico meo colendissimo commendo.