Letter #1698
Jan SOKOŁOWSKI to Ioannes DANTISCUSGraudenz (Grudziądz), 1537-09-03
received [1537]-09-10 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino
Reverendissime in Christo pater et domine, domine colendissime. Servitiorum meorum commendatione praemissa.
Accepi Reverendissimae Dominationis Vestrae litteras ipso die Solis post festum sancti Bartholomei, quibus gratiose mihi committit differentiam occasione faltris inter Dominationis Vestrae Reverendissimae dominum fratrem ex una et Cristofferum Oszeczkowsky fratrem meum partibus ex altera complanare: Cristofferum prius ad me venire, cui etiam minutam litterarum suarum, quas domino Georgio germano Reverendissimae Dominationis Vestrae scripsit, legendo obieci. Quas quidem litteras eo animo, quo acceptae sunt, idem non est interpretatus, verum quod ipse imprimis Reverendissimae Dominationi Vestrae domino suo gratiosissimo in querela super subditum Reverendissimae Dominationi Vestrae de faltre alienato vellet proponere, et, postquam proposuisset in querela ex admissione Dominationis Vestrae Reverendissimae, voluisset huic, qui faltrem alienavit, equos arripere quasi in arrestum, et nisi ipsum dominus Georgius, frater Reverendissimae Dominationis Vestrae congruis verbis pro eodem faltre allocutus fuisset (quemadmodum satis asperis verbis Gedani in praesentia hominum, prout Cristofferus asserit, affecit) faltrem nedum, verum ut aliud maius suae dominatoni non denegasset; respectu eius animi, quem Cristofferus Osseczkowsky in Vestram Reverendissimam Dominationem habet, potius Reverendissimae Dominationi Vestrae semper inservire quam in minimo Reverendissimae Dominationis Vestrae domino fratri aut alicui alio contrariari vellet; faltrem igitur domino Georgio fratri Reverendissimae Dominationis Vestrae grato animo donat, si maiora haberet, libenter conferret in spem gratiae Reverendissimae Dominationis Vestrae conservandae. Sit igitur rogo Reverendissima Dominatio Vestra domino Cristoffero Osseczkowsky et mihi gratiosus dominus, ego vero quam maximas gratias ago Reverendissimae Dominationi Vestrae, quod gratiose negotium in me, eiusdem Reverendissimae Doinationis Vestrae servum, contulit, in ea re nedum potentia eius, verum maxima sapientia ac pietate fretus. Cum his me meaque servitia Vestrae Reverendissimae Dominationi gratiae ac protectioni commendo feliciss[ime] in longaeva valere exopto.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae deditissimus servus