Letter #1706
Leonard NIEDERHOFF to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1537-09-09
received [1537]-09-11 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino
Reverendissime in Christo pater et domine, domine mi clementissime.
Quando Reverendissimae Dominationis Vestrae totus sum, non habeo, quod ultra Reverendissimae Dominationi Vestrae offerre possum. Verum quando Reverendissima Dominatio Vestra undique terrarum litteras recipit, ita et amicos plures denique novitatibus cum gaudio implet, me autem suo Leonardo non sine dolore in totum praeterito, etiam ad litteras mea<s> nuper per familiarem meum transmissas ad id, quod maxime volebam, nihil respondere dignata fuit. Unde fit, ut lupum auribus teneo. Quod et scribere et id ipsum et nuntio Reverendissima Dominatio Vestra surrepto boni ac gratiose consulere dignetur ac ingenua paterna clementia foveat obsecro memeque dedo Reverendissimae Dominationi Vestrae, quam Deus optimus diu ac in perpetuum felicissimam servet.
Ex
Reverendissimae Dominationis Vestrae