Letter #1709
Georg von BAYSEN (BAŻYŃSKI) to Ioannes DANTISCUSMewe (Gniew), 1537-09-10
received [1537]-09-12 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Ioanni Dantisco Dei gratia episcopo Culmensi, electo Warmiensi, domino observandissimo
Reverendissime in Christo pater et domine, domine observandissime. Servitiorum meorum humili commendatione praemissa.
Cum cotidie anhelo audire nuntium, litteras scilicet venisse ratificantes priores contractus, angit animum ea protelatio propter observantiam in Reverendissimam Dominationem Vestram. Sed coniectura est, ut dicitur, cum maiestas regia annatas illas pro superinscribed in place of crossed-out ad⌈ad pro pro superinscribed in place of crossed-out ad⌉ defensionem regni habere petit, prout institutae sunt, forte curia Romana sibi aliquid persuadet quaestum aliquem perire, eapropter grave annuere visum est. Utcumque sit, ex quo litterae maiestatis regiae dudum datae sunt, suspicantur aliquae causae subesse, quare differuntur, secura tamen me spes tenet, quod nihil innovabitur, Deus omnipotens pro voto Reverendissimae Dominationis Vestrae dirigat precor. Sed haec alias. Praesentium ostensor Christophorus a Schoneflis, qui aliquamdiu apud me fuit satis honeste se gerens post, reverendissimo defuncto praesule Warmiensi servitiis addictus fuit, quem ut audio reverendissimus defunctus officio providere volens nisi morte praeoccupatus fuisset, petiit idem me, ut eundem Reverendissimae Dominationi Vestrae commendarem, quo Reverendissima Dominatio Vestra in suum reciperet servitorem. Propter eius probitatem refragari non licuit; et rogo eum acceptare dignetur ac eundem sibi commendatum habere. Cum his me Reverendissimae Dominationis Vestrae gratiae commendo, quam Deus omnipotens felicissime prosperet opto.
Ex arce Mevensi, 10 Septembris anno salutis nostrae 1537.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae addictissimus Georgius a Basen etc. Mevensis capitaneus scripsit