Letter #1756
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1537-10-28
received [1537]-11-11 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, Domino Iohanni Episcopo Varmiensi sincere nobis dilecto
Bona, Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. domina.
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Attulit et reddidit nobis Nicolaus Nipssicz binas imagines Serenissimae filiae nostrae, dominae Isabellae, verum altera illarum, ea videlicet, quae a capite ad pectus tantummodo facta est, magis nobis placet. Altera rursus imago est multum diversa a forma filiae nostrae, cum qua non quadrat.
Quare postulamus a Paternitate Vestra, ut si quam imaginem huic similem apud se habet, eam non ostendat neque cuiquam extra Prussiam et extra regnum nostrum mittat, ne qui filiam nostram non norunt, talem, qualem manus pictoris effigiavit, esse credant.
Bene valeat Vestra Paternitas.
Cracoviae, die XXVIII-a Octobris anno Domini M-o D-o XXXVII.
Commissio propria sacrae reginalis maiestatis