Quod toties litteris meis Serenissimam Maiestatem Vestram interpello, querelae ⌊hic⌋ quorundam Serenissimae Maiestatis Vestrae efficiunt subditorum, quibus me hic cum ⌊aliis dominis consiliariis⌋ in ordine consilii Serenissimae Maiestatis Vestrae praefecit. Quo fit, ut omnia, quae hic [a]licuius momenti ante ⌊conventum nostrum⌋ geruntur, ad me in primis deferantur, ut ea, si necessitas exposcat, per me Serenissimae Maiestati Vestrae significentur. Accidit itaque hic casus superiore anno, quod nobili ⌊Georgio Locka⌋ duo equi a nobili ⌊Ioanne Rabe⌋ ob quasdam inter se causas sint recepti, et ad iudicium palatinatus, sub quo res acta est, adducti, ubi tum per ⌊palatinum⌋ ea, quae sunt iuris, feruntur ad eam controversiam decreta. Quibus ⌊Georgius Locka⌋ non innitens, neque, ut per sanctiones et constitutiones hic Serenissimae Maiestatis Vestrae observari solitum est, ordinem prosequens, quod videlicet, si quis in sententia vel ⌊palatini⌋, vel cuiuscunque iudicii gravatum se sentiat, ad consiliarios Serenissimae Maiestatis Vestrae pro tempore hic ⌊conventus⌋ appellet[1], nescio quibus modis a cancellaria, contra Serenissimae Maiestatis Vestrae constitutiones hic factas et tam diu observatas, citationem adversus ⌊Ioannem Rabe⌋ ad ⌊conventum Petricoviensem⌋ proximum obtinuit. Quod cum sit contra hic iuris nostri constitutionumque Serenissimae Maiestatis Vestrae ordinem, pro debito et officio meo [c]um ⌊aliis dominis
[c]onsiliariis⌋ Serenissimae Maiestatis [Vestra]e, qui ob id ad me scripserunt, humillime supplico, ut eam citationem retractare causamque ipsam ⌊ad harum Serenissimae Maiestatis Vestrae terrarum⌋ consuetum iudicium processumque eiusdem remittere dignetur, deincepsque non consentire,
quod
cf. Lucil. 1350 fr. 514 Marx = XV fr. 510 Krenkel, in: Nonius 22 9 insanum hominem et cerebrosum ⌊factiosi cerebrosique hominescf. Lucil. 1350 fr. 514 Marx = XV fr. 510 Krenkel, in: Nonius 22 9 insanum hominem et cerebrosum ⌋ ad eum modum ex iudiciis hic Serenissimae Maiestatis Vestrae ad ⌊Regni conventus⌋ quempiam evocent et extra limites iurium hic observatorum et constitutionum Serenisssimae Maiestatis Vestrae protrudant. Quo id, quod semel Serenissimae Maiestati Vestrae placuit, suum legitimum ordinem obtineat et vigorem. Cui me supplicissime commendo, dominus Deus eandem Serenissimam Maiestatem Vestram quam diutissime sospitet prosperetque in omnibus.
[1 ] si quis in sententia vel palatini, vel cuiuscunque iudicii gravatum se sentiat, ad consiliarios Serenissimae Maiestatis Vestrae pro tempore hic conventus appellet. Doubtless Dantiscus is referring to the constitutions granted to Royal Prussia by King Sigismund I after the secularization of the Order in Gdańsk in 1526. However, he does not actually quote clauses 3 and 4 which concern appeals, but only summarizes them (print e.g. in
cf. CIP 1/4/1 No. 78, p. 232-239, § 3, 4 – p. 234-235 ⌊CIP, No. 78, Constitutiones terrarum Prussiae, p. 232-239, § 3, 4 – p. 234-235cf. CIP 1/4/1 No. 78, p. 232-239, § 3, 4 – p. 234-235 ⌋). The new version of the Gdańsk constitutions (print: cf. LENGNICH 1722 No. 76, p. 193-198 ⌊Lengnich, doc. No. 76, p. 193-198cf. LENGNICH 1722 No. 76, p. 193-198 ⌋), drawn up at the springtime assembly of 1537 and presented to Sigismund I, was not yet approved at this time; in any case, it did not introduce any important changes with respect to the regulation cited here