Letter #177
Ioannes DANTISCUS to Piotr TOMICKIValladolid, 1523-02-25
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino
Reverendissime in Christo pater et domine, domine gratiosissime, Post humillimam servitiorum meorum commendationem.
Accepi una cum
Refricui etiam omnes difficultates priores et operas divi olim Maximiliani caesaris ad bellum cum Moscis reponendum frustra habitas et quod tandem metu adducti per exercitum, quem maiestatem regiam in Lituania habuisse hic gloriabar, indutias ultro quaesiverint. Fuit haec novitas maiestati caesareae et omnibus grata fecique inter alia iterum pro concordia Christiana ineunda quandam adhortationem, nam per speculum (confiteor industriam non convenit, ut dicatur falsitas) ex alio latere hoc maiestatem regiam in suis litteris flagitare cognoveram fuitque id multum expeditioni meae opportunum, utpote, cum legatione mea conveniens, sicut in responso ad illas, quod mecum est, liquido apparebit. Recensui etiam omnia, quae ab infidelibus et praesertim Tartaris, cum praeter spem terras nostras ingrediuntur, fieri solent, quid desuper responsum et quid hinc sperandum, abunde ex meis ad maiestatem regiam intellegit, cui ne amplius litteras, sed sicut mihi Dominatio Vestra Reverendissima iniungit, ingens volumen scripsi, timeoque, ne Dominatio Vestra Reverendissima tam longas meas ineptias legendo taedio afficiatur; feci quod mandatum est. Et ut serenissima maiestas regia omnes meas actiones hic habitas, etiam, quod Deus avertat, me perdito scire posset, congessi cuncta, quae hic tractavi et quae mihi
responsa sunt, non secus ac si coram de singulis relationem facerem. Cum autem interdum, dum pauca scribuntur, omnia placere nequeant, vereor, ne cum tam multa, etiam de rebus minimis, exaraverim, multa inveniantur, quae displiceant. Ea tamen omnia singulari gratiae erga me et incomparabili prudentiae Dominationis Vestrae Reverendissimae commisi. Hoc quod potui, fortassis non quod debui, feci, videor mihi nihilominus, si quicquam est, quod in tam longis logis non satisfaciat, non indignus venia, cum id quod rudi hac mea ratione comprehendere potui, egerim. Nunc nihil restat aliud, quam quod has cum primis sequar, sollicito reliquam expeditionis meae continue et cum quadam aliquando importunitate, nescio tamen, quando adhuc ex hoc labyrintho absolvar. Non est hic ea, quae apud nos consuetudo, quod orator dicta legatione et accepto responso statim abeat. Si quis hic vult habere responsum sine responso, hoc modo agere possit. Responsa mihi hic data non omnia placuerunt neque rebus, in quibus missus sum, conveniebant. Fuerunt etiam in tractatibus non semel variata, donec mihi rectam metam attingere videbantur. Egi igitur
Quae hic aguntur satis, ut aestimo, copiose serenissimae maiestati regiae descripsi. Hoc tamen obiter addam, nihil hic esse, quod certam aliquam spem rebus Christianis sic inclinatis ferre possit, cum omnia istis bellis sic sint perplexa et omnia, quibus contra infideles aliquid agi debent, huiusmodi intestinis turbis usque ad ossa sic absumantur, quod vix umquam vel adminiculum aliquod, si etiam nunc pereundum esset, sit sperandum. Admisit hoc regnum caesari visa tanta egestate, qua premitur, quod possit terras et bona a regno perpetuo vendere, quae de reditibus annuis XXV milia ducatorum habere feruntur, ut ambitioni satisfieret.
Quae se postea offerent antequam hinc vadam, ut serenissima maiestas regia de omnibus certior reddatur, iterum scribam et curabo, quod post meum abitum cum primis postis mittantur. Commendo me humillime Dominationi Vestrae Reverendissimae illique suppliciter supplico, ut in ista apud nos statuum permutatione, si quid meritis meis conveniens videbitur, mei non obliviscatur, habitura me servum perpetuum et mancipium. Deus omnipotens efficiat, ut Dominationem Vestram Reverendissimam in eo statu brevi videam, quem illi sedulo ex corde precari soleo.
Datae
ex
Dominationis Vestrae Reverendissimae humillimus servus