Letter #1795
Johann TYMMERMANN to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1537-11-21
received [1537]-11-23 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi ac postulato Warmiensi, domino meo colendissimo et gratioso
Post obsequiorum meorum exhibitionem.
Reverendissime Domine, domine colendissime et gratiose.
Egi cum burgrabiis arcium Resel et Seburgk, ut iuxta mentem et voluntatem Reverendissimae Dominationis Vestrae usque in adventum suum in Heylsberg in officiis suis maneant. Itaque nullibi novi officiales praefecti sunt.
Ego die Omnium Sanctorum ad rationem generalem singulis annis eo tempore hic celebrari solitam, ex Heylsberg huc ad ecclesiam me contuli. Rebus iam hic confectis, cras, volente Domino, in Heylsberg redibo, istic adventum Reverendissimae Dominationis Vestrae, qui utinam felix faustusque sit, praestolaturus ac omnia, quae sciam esse e mente Reverendissimae Dominationis Vestrae, sedulo curaturus.
Cui me devote et obsequiose commendo precorque Deum Omnipotentem, ut Dominatio Vestra Reverendissima in longum sit incolumis et felicissima.
Ex Warmia, 21 Novembris 1537.
Eiusdem Reverendissimae Dominationi Vestrae obsequentissimus Ioannes Tymmerman