Letter #1817
Kaspar HANNAU to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1537-12-06
received [1537]-12-20 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo [Warmiensi], domino et patrono suo clementissimo
Bis gratas mihi <litteras>, amplissime Praesul, a Celsitudine Tua, avunculus ille meus benignissimus dominus Bernhardus feliciter ex itinere ad nos veniens reddidit. Eius siquidem aspectu etiamnum usque adeo gaudebam, ut dubitem num cuiusquam magis umquam. Quem velim una cum Celsitudine Tua Deus Optimus Maximus in nestoreos servet annos. Intellexi ex his praeterea, Celsitudinem Tuam curasse, quo dominus Georgius Hegel praelectoribus meis suppeditaret mercedem, pro qua re Celsitudini Tua<e> maximas ago gratias agamque dum vivam. Hinc enim futurum, ut liberius eorundem opera utar, etc. Descripsi Celsitudini Tua<e> recentiorum librorum indicem, nuperrime adductorum, quem his adiunxi. Libri autem illi, quos Celsitudini Tuae dominus Bernhardus secum abducere{t} voluit, intra illud breve tempus compingi non poterant; qui compacti distrahebantur. Habet tabulas praeterea in iure, in Galenum, in „Officia” Ciceronis, in litteras Graecas et opuscula quaedam nova. Dominus Iesus servet Celsitudinem Tuam in aeternum.
Datae Cracoviae, ipso die divi Nicolai, anno Domini 1537.
Reverendissimae Amplitudinis Tuae infimus clientulus Casper Hannou