Letter #1838
Petrus Mirabilis de MONTEREGALE to Ioannes DANTISCUSBarcelona, 1538-03-10
received [1538]-05-22 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri ac Domino, domino Ioanni Dantisco Varmiensi episcopo et domino meo singulari
In aula regis Poloniae
Etsi raro meis litteris Dominationem Vestram Reverendissimam visito, non hoc accidit quin Dominationis Vestrae effigiem in mei pectoris profundo semper colam, sed loci distantia, impedimenta multa, quibus maxime et continuo detineri soleo et nuntiorum certorum incommoditas faciunt, ne possim meo satisfacere desiderio. Nunc tamen magnifico domino Fabiano nostro in Poloniam eunti has proposui Dominationi Vestrae dare litteras, quibus intelligere posset illustrem dominum meum dominum Granvelam nosque omnes incolumes, Dei gratia, et benevalentes, quod de Dominatione Vestra optare non desistimus. Intellex written over g⌈gxx written over g⌉imus per dominum Fabianum Dominationem Vestram Reverendissimam habuisse alium episcopatum in triplo pinguiorem primo, quod Dominationi Vestrae maxime gratulamur precamurque superos, ut Dominationem Vestram Reverendissimam superstitem longaevamque in praefato episcopatu conservet e written over a⌈aee written over a⌉t ad maiora, ut meretur, perducat. Nihil enim mihi gratius accidere potest, quam cum scio Dominationem Vestram Reverendissimam fortuna favente velis plenis in hoc saeculo navigare. In alioque Dominatio Vestra post huius vitae cursum, cum Deo gratum fuerit, ut felicitius naviget, Christum Omnipotentem precamur, qui adscribed⌈quiqui adscribed⌉ Dominationem Vestram tueatur. Dominationis Vestrae fratres, dominum videlicet Bernardum et dominum Georgium salutatos maxime cupio Philipumque et ceteros omnes notos, quod si Dominationi Vestrae non esset molestum meis verbis eos salutare rem mihi et gratam et iucundam faceret Dominatio Vestra. Cui humillime ms. humillissime(!) ⌈humillimehumillime ms. humillissime(!) ⌉ me superinscribed⌈meme superinscribed⌉ commendo et rogo, ut suis litteris me apud dominum meum illustrissimum Granvelam commendatum habeat, non quin ipse ex se habeat me superinscribed⌈meme superinscribed⌉ satis commendatum, sed solum, ut videat Dominationem Vestram non mei immemorem. Cum ero in canonicatu meo Bisuntin(ensi) non negabo, quin Dominationem Vestram Reverendissimam aliquando visitem in Polonia{m}.
Ex Barchinona, 10-a Martii 1538.
Dominationis Vestrae humilis servitor Petrus de Monteregali