Letter #186
[Ioannes DANTISCUS] to Piotr TOMICKICracow (Kraków), 1523-08-08
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo domino Episcopo Posnaniensi, Regni Poloniae cancellario
Reverendissime etc.,
Perveni huc tandem Deo Optimo Maximo duce sospes et incolumis 25 mensis praeteriti et Dominationem Vestram Reverendissimam non inveni. Quo non parum et in animo et rebus multis faciendis on the margin⌈faciendisfaciendis on the margin⌉ in spe denique concepta fui destitutus. Nam hic absente Dominatione Vestra Reverendissima usque in decimum diem non fuit commoditas maiestati regiae, ut me audiret. Hinc factum est, dum sic perplexus versabar, quod hactenus neque Dominationi Vestrae Reverendissimae scribere neque mihi ipsi huc veniens prodesse potuerim. Quam ob rem Dominationi Vestrae Reverendissimae humiliter supplico, ne me igitur negligentem vel potius ingratum erga se aestimet, quod hucusque meas non acceperit. Vidi hic litteras Dominationis Vestrae Reverendissimae domino Sambocski ms. Samborski(!) ⌈SambocskiSambocski ms. Samborski(!) ⌉ scriptas, quibus manu propria illi committit, ut me ex tam longinquo itinere nomine Dominationis Vestrae Reverendissimae salutaret. Quanto me gaudio hoc affecerit et quantum erubui, dum, quod ex debito facere debui, Dominationem Vestram Reverendissimam fecisse vidi, ipse mihi sum conscius.
Quare iterum iterumque rogo, det delictum fasso clementer veniam. Omnia mihi hic surda et muta, dum non adest Dominatio Vestra Reverendissima, videntur, pluris frigida et quorundam privata negotia, quam quae ad maiestatem regiam et rempublicam regni spectant, habentur. Quaecumque a me nomine cesareae maiestatis aliorumque regum et principum nomine dicta sunt et per signatas instructiones exhibita, una cum litteris ad arbitros reposita dormiunt. Foret itaque summe necessarium, quod Dominatio Vestra Reverendissima adveniret, sine qua hic parum vel nihil, rite, sicut fieri debet, transigitur. Et ego hic sine Dominatione Vestra Reverendissima videor mihi in tumidioribus fluctibus, quam cum essem in mari Hispano, versari, neque reddi adhuc possum certior, quomodo cum plebanatu Gedanensi, quem mihi Dominatio Vestra Reverendissima impetravit, actum est, vel quid mihi, ut in illius possessionem veniam, agendum restet.
Quantum pro ea cura debeam et quas gratias Dominationi Vestrae Reverendissimae habere conveniret, neque dici neque scribi potest. Hoc enim liquido scio, quod post Deum nulli magis, quam Dominationi Vestrae Reverendissimae, debeo et debere fatebor, quamdiu aliquid sum. Hinc est, quod nemo hic ardentius adventum Dominationis Vestrae Reverendissimae, quam ego, praestolatur. Sine Dominatione Vestra Reverendissima in hac aula neque gratiae neque favoris quicquam offendi, immo stipendium equorum mihi ablatum intellexi. Quid mihi inde sperandum sit de solutione expositorum, nam cum ducentis ducatis ex Hispania usque huc ire non fuit mihi possibile, prudentiae Dominationis Vestrae Reverendissimae relinquo. Nihil aliud cupiens, quam ut illam brevi hic salvam atque incolumem videre liceat. Quod si fieri nequit, saltem pro solita in me gratia, dignetur reverendissimo domino Przemisliensi scribere, ut ille me sibi commissum et res meas apud maiestatem regiam curae habeat. Sponte currenti Dominatio Vestra Reverendissima calcar addet.
Commendo me humiliter Dominationi Vestrae Reverendissimae, ut domino meo clementissimo, quesoque huc superinscribed⌈huchuc superinscribed⌉ veniens, vel si hoc commode fieri nequit, per reverendissimum dominum Przemisliensem me ex hoc ergastulo aulico in aliquam tandem libertatem asserat.
Ex Cracovia, 8 Augusti 1523.
Contuli me, ut ex Bergis scripsi, Mechliniam, ubi serenissima domina Margaretha, filia divi olim Max(imiliani) cae(saris), illarum partium gubernatrix, UUB, H. 155, f. 191v agit, ut viderem et expiscarer, quid ibidem serenissimus rex Daciae tractaret et moliretur. Quo cum venissem, conveni cum reverendissimo domino Panormitano in Aula Ces archiepiscopo, cancellario ibidem, cum quo mihi ante 4 annos Barcinonae in aula caes(aris) non vulgaris fuit consuetudo et familiaritas. Hic dum me humanissime excepisset, rogavit, cum eodem tempore, quo rex Daciae, illac applicuissem, ut postquam serenissima domina pro me mitteret, non graverer eam accedere. Futurum, quod forsan reginali hidden by binding⌈[nali]nali hidden by binding⌉ maiestati de hac temporum statu per me aliquid, quod illius maiestati non foret iniucundum, nuntiaret. Suscepi libens provinciam neque bene fui [...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ conveniens, cum sciretur, quod ibi agerem, ut illa insalutata abirem. Deductus itaque ad eam et honorifice habitus, plurima eodem domini archiepiscopo interprete de regia maiestate quaerebat, et de superinscribed⌈dede superinscribed⌉ illa honestissime loquebatur rogavitque, ut quandam commissionem contra Gdanenses, quo firmior inter caesaream maiestatem et serenissimum dominum nostrum necessitudo nasci posset, mecum ferrem, et si rex Daciae cuperet, ut eum convenirem, qui etiam fortassis me petiturus esset, ut aliqua in hoc casu regiae maiestati illius nomine referrem, ad quae me benevolum exhibui. Misit deinde pro me duos ex suis nobilibus rex.
Quibus modis ab eo susceptus fueram, et quid mecum alia die, cum me in prandio habuisset, locutus est, longam historiam, quam ne morosior sim, praetereo. Non epistulam exigerent. Quae tamen in summa a me postulavit, haec sunt: In primis ut illum et fraternum illius amorem bonamque vicinitatem maiestati regiae commendarem. Et suo nomine maiestatem regiam rogarem, ut mutuis foederibus et inscriptionibus secum et cum suis maioribus factis inhaerere velit, et ab illis non declinare. Quod si quid forsan in eis esset omissum, quod desideraretur, offerret se stare cognitioni maiest(atis) or maiest(ati)⌈maiest(atis)maiest(atis) or maiest(ati)⌉ caesareae. Quandoque subditis suis Gedanensibus mandaret, ut iuxta foedera ab omni contra eum et suos subditos hostilitate desisterent, addens multas de pactis ruptis contra Gedanen(ses) querelas. Deditque mihi in scriptis super iis rebus manu sua et serenissimae dominae Margarethae subscriptam instructionem, quam maiestati regiae reddidi.
Venerat illac Theodoricus de Schenberg, qui fuerat in Anglia cum novis moliminibus, sed ipse diversorium non egrediebatur, ne a me illic agere sciretur, sed per alios negotia sua tractavit, quae tamen omnia in Tira oppido, in quo, quid sicophanta iste moliretur, expectabam, per dominum Romaclum secretarium, qui ob hanc solam causam ad me venerat, in notitiam meam sunt deducta, omnia adhuc extrema tentantur, et a sicco pumice aqua superinscribed⌈aquaaqua superinscribed⌉ postulatur.
Hinc emptis rursum equis, ut eo modo, quo exiveram, redirem, per Coloniam Agrippinam usque Lipsiam non sine discriminibus, propter multos praedones, qui hinc inde grassabantur, incolumis perveni. Et cum intellexissem illustrissimum dominum ducem Georgium Saxoniae Nurnbergam concessisse, nolui, ut fortassis nimium curiosus Lutherum, cum Vitenberga esset, in propinquo praeterire, quo tamen non sine difficultate pertingere potui. Erant enim fluviorum tantae inundationes, praesertim Albis, quae propter Vitenbergam fluit, quod omnes fere segetes in declivioribus locis sunt submersae. Audivi inter eundum multas a rusticis contra Lutherum et illius complices diras UUB, H. 155, f. 192r et imprecationes. Sic enim credebatur, quia per totam quadragesimam carnibus usi sunt plerique, quod ob eam rem Deus totam provinciam corriperet. Relictis igitur equis in alia ripa, cimba ad Vitenbergam traieci.
Nunc ego velim, quod mihi coram esse daretur, nam omnia scribi sic non possunt, quae ibi aguntur. Inveni istic iuvenes aliquot Hebraice, Graece et Latine doctissimos, Philippum Melancthonem praecipue, qui solidioris litteraturae et doctrinae inter omnes habetur princeps. Iuvenis 26 agens annum profecto et humanissimus et candidissimus. Is mecum per hoc triduum, quod ibi absumpsi, erat semper. Per illum profectionis meae causas hunc in modum Luthero exposui: Qui non Romae pontificem et Vitenbergae Lutherum vidissent, vulgo nihil vidisse crederentur. Unde cuperem illum et videre et alloqui. Et quo omni suspicione conventus iste careret, nihil mihi aliud cum eo esset negotii, quam ut salve et vale dicerem. Non facile a quolibet aditur, me tamen non gravatim admisit. Venique cum Melancthone ad eum in fine cenae, ad quam sui ordinis quosdam fratres adhibuerat, qui, quia albis tunicis erant induti, sed militarem in modum factis, fratres esse noscebantur, crinibus vero a rusticis nihil differebant. Assurexit et quodammodo perculsus manum dedit et locum sedendi assignavit. Consedimus. Habiti sunt per 4 fere horarum spatium usque in noctem varii de variis rebus inter nos sermones. Inveni virum acutum, doctum, facundum, sed citra maledicentiam, arrogantiam et livorem in pontificem, caesarem et quosdam alios principes, nihil proferentem. Quae si omnia describere velim, dies iste me deficeret et cubicularius, qui istas feret, iam in procinctu est. Unde multa congerenda sunt in compendium. Talem habet Lutherus vultum, quales libros edit. Oculos acres et quiddam terrificum micantes or mirantes⌈micantesmicantes or mirantes⌉ ut in obsessis interdum videntur. Simillimos habet rex Daciae, neque aliud, credo, quam utrumque sub una atque eadem constellatione natum. Sermone est vehemens, ronchis et cavillis plenus or pleno⌈plenusplenus or pleno⌉. Habitum fert, quo ab aulico dinosci nequit. Cum domum, quam inhabitat, quae prius monasterium fuit, egreditur, ferre habitum suae religionis dicitur. Consedentes cum eo non locuti sumus solum, verum etiam vinum et cervisiam hilari fronte bibimus, ut ibidem mos est, videturque in omnibus bonus socius. Germanice Ein gutt Gesselle ms. Gestelle(!) ⌈GesselleGesselle ms. Gestelle(!) ⌉. Vitae sanctimonia, quae de illo apud nos per multos praedicata est, nihil a nobis aliis differt. Fastus in eo manifeste noscitur et magna gloriae arrogantia. In conviciis oblocutionibus cavillis aperte videtur dissolutus. Quis sit aliis in rebus, libri eius clare eum depingunt. Multae lectionis et scriptionis esse fertur. Iis diebus ex Hebraico libros Moisi in Latinum transfert, in quo opera Melancthonis plurimum utitur. Qui iuvenis inter omnes Germaniae doctos mihi maximopere placet, neque cum Luthero in omnibus sentit, de quibus omnibus coram aliquando, quod vehementer cupio, latius.