Nobilis quidam ex hoc hic ⌊ducatu Mazowiae⌋, non infimae sortis, errorene an de industria ceterum iussu domini ⌊administratoris⌋ in maiori ⌊Olshtin⌋ ⌊capituli⌋ Vestrae Dominationis Reverendissimae fuit captus et pessime tractatus ac demum carceribus traditus, in quibus per plures servabatur dies, tandem ut innocens et omni carens culpa fuit dimissus, sed nulla ei satisfactio pro indebita captatione et incarceratione est facta neque etiam res eius propriae, quae illi circa detentione fuerunt ablatae, sunt restitutae.
Confugit iste nobilis primum ad magnificum dominum ⌊istius ducatus⌋ ⌊palatinum⌋ et regium vicesgerentem, tum et istius districtus, in quo nobilis residet, capitaneum, querens de iniuria sibi illata et petens, ut calamitati suae ab officio regio consulatur.
Dedit magnificus dominus ⌊palatinus⌋ litteras suas ad praedictum dominum ⌊administratorem⌋ rogans et monens suam dominationem, quo iustitiam debitam praefato nobili pro indebita et iniusta captivatione ac rebus ablatis sola ex se ministrare dignaretur, alias, ubi denegaret, se modum quaerere, quo modo regio subdito fieret pro illatis iniuriis satis.
Respondit idem dominus ⌊administrator⌋ litteris suis fateri se quidem, quod iste nobilis innocenter fuit detentus et captivatus hoc tempore, dum quidem violatores quaerebantur, ut detinerentur, et cum iste nobilis in via publica fuisset inventus, putabatur esse unus ex illis violatoribus et ea causa fuit detentus et incarceratus, et subiunxit in litteris, quod nos fatemur, innocenter fuisse captivatum et proinde praesens captivatio illius famae et honori obesse n[on] debet, tamquam illius esse deberet iudicium de fama et honoribus hominum. De satisfactione autem iniuriae et rerum ablatarum nullam subintulit mentionem.
Quod responsum domini ⌊administratoris⌋ vehementer commoverat magnificum dominum ⌊palatinum⌋, existimabat enim, e[t] nunc existimat, quasi in ludibrium sibi esse factum et proinde, volens sarcire nobilis istius sui levitatem et iacturam, iussit hic detinere et arestare in ⌊civitate Przasnensi⌋ capitaneatus sui hunc Donatum civem et mercatorem ⌊civitatis Olsthinensis⌋, subditum praedicti domini ⌊administratoris⌋ praesentium exhibitorem, nec aliter eum dimittere statuerat, donec satisfactum fuisset praedicto nobili secundum consuetudinem ⌊ducatus istius⌋ pro iniusta detentione et rebus ablatis.
Cum tamen ita sorte accidit, quod ego essem in loco propinquo istius ⌊oppidi Przasnysh⌋, recurrit ad me iste Donatus per amicos suos rogans, ut ego tamquam generalis hic regius commissarius rebus suis subvenirem et efficerem apud dominum ⌊palatinum⌋ praedictum, qui tunc una mecum praesens aderat, quo saltem sub cautione fideiussoria dim[it]teretur. Cuius ego misertus et praependens, quod tam dominus ⌊administrator⌋ praedictus, quam subditi ⌊capituli⌋ Vestrae Dominationis Reverendissimae essent in potestate et iurisdictione Vestrae Dominationis Reverendissimae, obtinui a domino ⌊palatino⌋, ut sub cautione fideiussoria a[d] tempus satis competens, decem nempe septimanarum, dimitteret hunc Donatum et cum mercibus suis in eum effectum, quod Vestram Dominationem Reverendissimam pollicitus sum facturam debitam iustitiam nobili praedicto pro ea illius iniusta captatione et rebus ablatis. Prout nihil dubito, quod Vestra Dominatio Reverendissima, sicut prudens et iustus princeps, faciet et ita negotium hoc componet, ut nobili praedicto fiat satis pro iniuriis eius et iste Donatus immerito damnum non patiatur. Quod ut ita fieret, iste Donatus se summisit sollicitaturum.
Commendo me fraterno amori Vestrae Dominationis Reverendissimae, quam cupio diu et felicissime valere.