» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #1885

Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUS
Frauenburg (Frombork), 1538-07-30


Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, BCz, 1618, p. 363-366 (313-316)

Prints:
1HE 1 No. 36, p. 54-55 (in extenso; Latin register)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo

Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observatissime.

Officiosissimam servitutis meae commendationem.

Hodierno die, cum essem in templo, oblata fuit mihi citatio, quam litteris hisce meis inclusam Reverendissimae Dominationi Vestrae mitto. Etsi autem, Deo bene iuvante, facile me ius meum tueri posse contra adversarium confido, Vestram tamen Reverendissimam Dominationem obtestor, ut ipsa quoque {quoque} mei propugnationem suscipere velit, cum praesertim maior illi quam ipsi mihi iniuria et contumelia facta videatur.

Nam si non fuit Reverendissima Dominatio Vestra, iuxta Sculteti opinionem, Varmiensis canonicus, equidem non video, quemadmodum episcopus Varmiensis salvis ecclesiae huius constitutionibus effici potuerit. Sed et venerabile capitulum Reverendissimam Dominationem Vestram insigni aspersum est infamia, cuius omnes praelati et canonici periuri sunt secundum Sculteti sententiam et fidefragi, qui contra iusiurandum a se praestitum ausi fuerunt episcopum renuntiare eum, qui canonicus numquam fuisset. Quos ego si tanti criminis affines esse putarem, cuius a bono isto Sculteto insimulantur, tantum abest, ut in eorum collegium cooptari cuperem, ut etiam consuetudinem eorum aspernarer. Sed cum ipse Scultetus periurus sit et fidefragus, qui praeterquam quod matrimoniun contraxisse, quodque Lutherana labe infectus esse dicitur, aperte iusiurandum suum violavit, cum eximi se ab eius iurisdictione curavit, cui se dicto audientem fore iureiurando promisit. Cum ipse itaque periurus sit, falso ceteris praelatis et canonicis hanc tam turpem notam inurere conatur, viris summa fide atque integritate praeditis, volens eos eiusdem, cuius ipse reus est, criminis socios et participes habere.

Quare etiam atque etiam oro et obsecro Reverendissimam Dominationem Vestram, ne leviter ferat hanc tantam iniuriam et ignominiam non tam mihi, quam et sibi, et venerabili suo capitulo impositam, atque in hoc primo ingressu in ecclesiam suo planum omnibus faciat et esse se verum episcopum, et n[on] improbis ac periuris, qualis est ille ipse, qui ceteris impingit, sed viris spectata fide, virtute integritateque praeesse. Una eademque opera et suam, et venerabilis capituli sui dignitatem tuebitur, et meae causae multum attulerit adiumenti.

Ego vero, quemadmodum pro hoc officio Reverendissimae Dominationi Vestrae semper esse volo devinctissimus, ita de referenda Sculteto gratia ero quoque solli[itus]. Quantum potero, contendam et elaborab[o], ut ipse potius de suo canonicatu in dubium veniat, quam ego de meo, modo ut mih[i] praesidium et auxilium Reverendissimae Dominationis Vestrae non desit.

Dominus Praepositus, hospes meus, qui me valde prolixe accipit, servitutem suam Reverendissimae [Dominationi] Vestrae per me adscribi iussit. Etsi graviter fe[rt] haec mihi accidisse, tamen in molestia gaudet, quam ipse hominis improbitatem expertus est. Eandem me quoque cognoviss[e]. Omnia mandata Reverendissimae Dominationis Vestrae diligenter e[t] fideliter, et amanter confecit. Sed et domini custodis magnam sum erga me humanitatem expertus, ex quo plura Reverendissima Dominatio Vestra cognosce[t].

Cuius me interim gratiae commendo. De[um] precor, ut quam longissimo tempore felix episcopatu hoc suo novo perfruatur.

Ex Varmia, 30 Iulii anno 1538.

Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor addictissimus Stanislaus Hosius canonicus Varmiens[is]

Postscript:

Si quid liberius a me scriptum est, quam natura et consuetudo mea fert, ignoscat Reverendissima Dominatio Vestra iusto dolori meo, non tam ex mea, quam ex illius et venerabilis capituli iniuria et contumelia concepto. Nam quod ego citatus sum, in eo mihi nulla videor insigni affectus ignominia, sed quod Reverendissima Dominatio Vestra pro episcopo non habetur, quod venerabile capitulum illius peierasse dicitur ab homine ipso periuro, id vero minime ferendum puto.