Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine et maior observandissime.
Salutem et meorum obsequiorum studiosam commendationem.
Si adeo mihi rigescat animus, ut posset collatorum in me beneficiorum Reverendissimae Dominationis Vestrae immemor fieri, tot cumulor indies iisque insignibus mnemosynis, ut possint etiam sub mandragora soporatum expergefacere ac ad officium compellere.
Reddidit mihi ⌊cancellarius⌋ meus Reverendissimae Dominationis Vestrae iterata munera: annulum episcopalem, discum cum cochleari auratum, vestes sacras, [v]inum, item sandalia cum caligis episcopalibus, item chirothecas, quae vel sola debitorem me constituant perpetui obsequii et deditissimorum studiorum erga Reverendissimam Dominationem Vestram. Cui, quod nunc possum, gratias ago plurimas, optans facultatem mihi concedi, ut re ipsa et studiorum meorum exemplis exercere gratitudinis officia queam. Sentiet profecto Reverendissima Dominatio Vestra hominis non dormitantis affectum.
De his, quae ad me ⌊cancellarius⌋ nomine Reverendissimae Dominationis Vestrae rettulit, satius erit coram loqui, habituris apud me vel sic non parum momenti et dignum aestimationis locum. Mihi curae erit, ut Reverendissima Dominatio Vestra vult, 1538-09-27⌊feria sexta1538-09-27⌋ ante 1538-09-29⌊Michaelis festum1538-09-29⌋ ⌊Gutstatum⌋ ex ⌊Ditrichswalt⌋ venire adducturus sum et ⌊fratrem⌋ meum, et accepturus Deo bene favente Vestrae Reverendissimae Dominationis sacram benedictionem, quae mihi de manibus vestris erit iucundissima, utinam et ad ordinem digne ferendum efficax.
Sandalia mensuram pedis mei aequant commodissime, caligarum latitudo astringi facile brevique potest, ⌊Ioannes⌋ sartor ad nundinas Passenheim profectus est, ad quem ego hodie mitto, iubens, ut recta inde ad Reverendissimam Dominationem Vestram pergat, sandalia caligasque secum perferens, quod si fallet, progredietur servitor meus sandaliorum baiulus.
Commendo me favori et paternae benevolentiae Reverendissimae Dominationis Vestrae. Quam Deus in gloriam suam diutissime servet felicem.