Letter #1934
Piotr GAMRAT to Ioannes DANTISCUSPułtusk, 1538-09-30
received [1538]-11-19 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, fratri et amico carissimo et observatissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, amice carissime et observandissime.
Salutem et mei officiosam commendationem.
Curavi diligenter, ut Donatus, venerabilis capituli Varmiensis subditus, una cum suo fideiussore penitus esset liber, ea tamen lege, quae admodum superioribus meis litteris Vestrae Reverendissimae Dominationi scripsi, ut nobili iniuriam passo iustitia administretur. Quare rogo Reverendissimam Dominationem Vestram, ut cum is nobilis istuc venerit, iustitiam illi administrari mandet, ne quid durius postea evenire possit, si is nobilis id, quod aequum esset, non consequeretur.
Quod reliquum est, opto, ut Vestra Reverendissima Dominatio in multos annos sit felix et incolumis. Cuius favori et benevolentiae fraternae me diligenter commendo.
Ex arce Pultoviensi, pridie calendas Octobres anno Domini M-o D-o XXXVIII-o.
Vestrae Dominationis Reverendissimae frater episcopus Cracoviensis subscripsit