Letter #1942
Hieronymus AURIMONTANUS (GÜRTLER von Wildenberg) to Ioannes DANTISCUSThorn (Toruń), 1538-10-16
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Principi et Domino, domino Ioanni Varmiensis ecclesiae praesuli, dignissimo domino meo gratiosissimo clementissimoque
Salutem plurimam dico.
Gratiam tibi habeo quam possum maximam, Amplissime Praesul, quod binis litteris me consolatus es persuadeasque me obitum uxoris meae in Christo defunctae patienti feram animo. Qua in re Tuae Reverendissimae Paternitatis ductus consilio abeo contentus, nam impietas est velle Dei voluntati obsistere et de hiis velle perpetuo excrutiari, quae secus esse nequeant. Nec minores Tuae Reverendissimae Paternitati ago gratias, quod polliceris te mihi meisque numquam defuturum. Ego profecto non merui Tuae Paternitatis tantam in me gratiam benevolentiamque, quam ut Deus Optimus Maximus Amplitudini Tuae rependat, opto, sed de hiis satis ac super. Pecuniam mihi per tubicinem missam accepi omnem. Faces numero XL Reverendissimae Paternitati Tuae mitto, quamlibet seorsum pro grossis VII coemptam, ceram quoque rubram pro marcis II. Valeat optime Reverendissima Paternitas Tua meque tibi commendatum habe.
Turni, ex aedibus meis, XVI Octobris, anno 1538.
Tuae Reverendissimae Paternitatis cliens Hieronymus Aurimontanus, artium et medicinae doctor, civis Turunensis